[Carta]

Cartulário:

Nº Documento: 
0643
Fólio: 
247r-247v
Data do documento
Ano: 
1155
Nota: 

1154-1155.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, Docs. Ecls., m. 8, doc. 37, cóp. séc. XII.

Iohannes Bracarensis archiepiscopus, quem ecclesia Colinbriensis cum nichil esset in filium adoptauit, quem ego Iohannes Colimbriensis episcopus tempore mei prioratus canonicum constitui et melioribus se prefeci, ex quo archiepiscopatum concendens monacalem habitum, quo diu sub abbate Iohanne Cirita usus fuerat, deposuit ex quo carnium esum a quibus se perpetuo abstinere uouerat frequentare cepit, uelud obstinatus priuignus primitiuam matrem suam sedem Colimbriensem diminuere, persequi et omnibus modis opprimere non cessauit. In primis itaque, tempore Bernardi episcopi predecessoris nostri, cum de cellario ipsius pontificis una statione centum modios consum[p]siset, arreptus furore iniquitatis sue altare Sancti Iohannis funditus deiecit, cruces fregit, corpus Domini ad uiaticum infirmorum propriis pedibus conculcauit et in puluere cominuit. In ecclesia Sancte Crucis in suburbio Colimbriensis, contra preceptum et priuilegium domni pape Innocencii et absque consensu episcopi, non solum regulares sed etiam seculares ordinauit. In tempore uero nostro, absque nostro consensu, magnum altare Sancte Crucis consecrare presumpsit, archidiaconum meum de Calambria cum omni substantia sua me nesciente abduxit, filiam Pelagii Musilion a uiro suo, absque ratione et nostro consensu, separauit et alteri uiro copulari permisit. Excommunicatos nostros contra uolumptatem nostram absoluit scilicet quendam de Penela qui clericum manu amp[u]tata castrauerat et proprie uxori nares absciderat quem, cum causa penitentie romanum pontificem adire precepissem, obuius ei archiepiscopus, accepta quam secum deferebat expensa, domum redire precepit et alteram ducere uxorem, me nolente, concessit. Gundisaluum Petri quem excomunicationis uinculo innodaueram, quem heremitalem uitam, in qua per tres annos uel eo amplius sub regula Claresuallensi conuersatus fuerat, turpiter ad secularia rediens reliquerat, me inconsulto, absoluit et diuinum officium in secularibus in quo etiam usque in hanc diem perseuerat celebrare concessit. Meipsum cum semel Colinbriam uisitasset et clericis ipsius uille de iniuriis suis conquerentibus(a) illatis satisfacere falso promisisset, conuocato parue auctoritate clericorum conuentu, me absente absque ratione et non aduocatum, ab episcopali officio suspendit. Sedem nostram non aduocatus, absque omni necessitate, causa depressionis nostre, in anno quinquies aut sepius uisitare et tociens per octo uel per XV dies magno commitatus agmine aduocatorum tam monacorum quam cananicorum ceterorumque quos causa dificultatis conuocare poterit, cellaria nostra consumendo, in domo nostra stare, omnia episcopalia tractare, priorem manu sua sedi nostre preponere minari, omnia ante discessum suum turbare. Et sic, seminata discordia, omnibusque consumptis absque uoluntate nostra, a ciuitate deridendo recedere consueuit.

Aparato: 

(a) A seguir há um espaço em branco, no qual parece ter sido raspada uma palavra.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.