[Supplica]

Cartulário:

Nº Documento: 
0636
Fólio: 
246r
Data do documento
Ano: 
1143
Nota: 

1139-1143.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dom[i]no suo sanctissimo pape Innocencio fratres qui morantur in monasterio Sancti Iohannis de Tarouca; fratres qui morantur in monasterio Sancti Petri de Aquilis; fratres qui morantur in monasterio Sancti Nicholai de Bagausto; fratres qui morantur in monasterio Sancte Marie de Carcari; fratres qui morantur in monasterio Sancti Michaelis de Pauia; fratres qui morantur in monasterio Sancti Petri de Tonda; fratres qui morantur in monasterio Sancti Iacobi de Seuero; fratres qui morantur in monasterio Sancte Marie de Figueiredo; fratres qui morantur in monasterio Sancti Mametis de Louruano, fideles orationes. Odor sanctitatis uestre ad aures nostras peruenit et nos spirit[u]ali refectione procul dubio repleuit. Vnde Deo laudes et gratias referimus qui uos, qui caput nostrum estis, incolumen et in religione fortem custodit pro uobis nimirum ex precepto Colinbriensis episcopi patris nostri, in cuius diocesi sumus, Deum assidue rogamus ut uos a malo custodiat et ad uitam eternam perducat. Inter cetera uero supradictum episcopum uobis attencius comendamus ut in tutela in qua eum suscepistis liberum et saluum uestri gratia conseruetis et mendacia emulorum suorum super eum non credatis quia salarium Beati Petri est et uestrum est homo qui bene et religiose uiuit. Ille etenim nobis ecclesias, domos, claustra, officinas nobis construxit; uineas, pomaria et cetera ad seruicium Dei et nostrum necessaria edificauit et circa nos quasi circa oues suas inuigilare non desistit. Quapropter debetis eum ualde diligere et eum defendere contra insolentiam archiepiscopi Bracarensis qui eum ualde persequitur. Ille nimirum iuit ad ciuitatem suam Coli[m]briam et quasi furore arreptus uiolauit ecclesiam Sancti Iohannis Euangeliste ubi moratur hoc modo episcopus, altare expoliauit et pannos altaris disrupit et per pauimentum ecclesie sparsit cruces et candelabra, fregit aram et corpus Domini, quod erat super altare, in terram proiecit quod scilicet corpus nunquam ulterius potuit inueniri. Preterea cellarium episcopi sepius deuastauit in una stacione C.m XXX.a modios Colimbriensis mensure expendit, quod uidelicet factum ad crudelitatem et ad superbiam uidetur pertinere. In rei autem ueritate reuerende pater sciatis quia ita fuit factum quia nullus homo apud nos est qui tantum scelus audeat iudicare. Valete.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.