Testamenti carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0552
Fólio: 
211r-211v
Data do documento
Ano: 
1088
Mês: 
9
Nota: 

Sendo A) e B) da Era M.ᵃ C.ᵃ XXVI.ᵃ, teremos de concluir que o escriba juntou indevidamente uma unidade à Era correcta.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 31, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 390 (= Cópia B).

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Sancti Saluatoris, Sancte Marie Virginis, duodecim apostolorum, Sancti Martini episcopi confessoris Christi qui uocati estis in ecclesia Colimbriensis episcopalis sedis Sancta Maria de regula. Ego Zoleiman presbiter uoui et confidi me cum mea hereditate uel facultate(a) ad ipsam ecclesiam supradictam et sanctis reliquiis que ibi sunt dum uitam uiuero per manus de Martino electus episcopus et suis canonicis. Do et testor meam uineam que est in uilla Varzena trans flumen Mondeci. Habet iacentiam iuxtam(b) uineam de domno Iuliano episcopi. Canonici qui boni fuerint et uitam sanctam perseuerauerint uel qui ipsam ecclesiam sanctam continuerint et qui hoc factum meum disrumpere uoluerit sit excumunicatus et a fide Sancte Trinitatis separatus et cum Iuda traditore Domini sit damnatus et insuper pariet ipsam uineam duplatam post partem de illa ecclesia uel sui canonici et iudicato. Facta est hec carta testamenti mense Septembris, Era M C XX VII. Ego Zuleimam presbiter qui hoc testamentum fieri mandaui propria manu mea roboraui, regnante imperatore Adefonsi regis Toletane sedis sibe Leonensis et proconsul Colimbriensis domni Sesnandi et Martinus electus episcopus ipsius ciuitatis.
Petrus gramaticus ts., — Erus Pelagii ts., — Iohannes presbiter ts., — Petrus presbiter ts., — Petrus diaconus ts., — Vmberto presbiter ts.
Iulianus scripsit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de facultete. — (b) Palavra emendada de iustam.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.