[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0635
Fólio: 
245v
Data do documento
Ano: 
1144
Mês: 
4
Dia: 
30
Nota: 

A datação deste documento foi feita segundo B), por a cópia do Livro Preto ser parcial e não ter data.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Livro Santo de Santa Cruz, fl. 7v.-8, cóp. séc. XII.
D) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecls. m. 1, doc. 14, cóp. séc. XII.
E) A. U. C. — Bulário do Mosteiro de Santa Cruz, fl.1v.-2v., cóp. séc. XVI.

A cópia do Livro Preto (C) só contém a primeira metade do texto.

[L]ucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Teutonio priori(a) et fratribus ecclesie Sancte Crucis in Colinbriensis ciuitatis suburbio site, tam presentibus quam futuris, regularem uitam proffessis in perpetuum. Ad hoc uniuersalis ecclesie cura nobis a prouisore(b) omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur nisi ex caritatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conseruatus. Eapropter, dilecti in Domino fillii uestris iustis postulationibus affectione paterna gratum prebemus assensum et ecclesiam Beate Crucis in qua diuinis estis obsequiis mancipati in Beati Petri tutelam protectionemque suscipimus et presenti scripti pagina communimus. Statuentes ut ordo canonicus qui secundum Beati Augustini regulam ibidem, cooperante Domino, noscitur institutus perpetuis temporibus inuiolabiliter conseruetur. Sane possessiones et bona que eadem ecclesia in presenciarum iuste et canonice possidet aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblacione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci, uobis uestrisque successoribus et per uos predicte ecclesie Sancte Crucis presenti priuilegio confirmamus. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis aecclesiam Sancti Romani, ecclesiam Sancti Iohannis, ecclesiam de Mira cum sua libertate quam actenus habuisse noscuntur, ecclesiam de Quiaios, aecclesiam de Trauanca, aecclesiam de Alcarouuin, ecclesiam de Auriol, aecclesiam de Figairedo, saluo iure diocesani episcopi. Quicquid etiam Alfonsus illustris dux Portugalensis de iure suo uobis concesserit in eadem ciuitate.

Aparato: 

(a) S. Teotónio, primeiro prior do mosteiro de Santa Cruz, falecido em 1162 e canonizado no ano seguinte, aparece também no documento 638. — (b) Palavra emendada de provisiore.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.