[Inuentarium]

Cartulário:

Nº Documento: 
0634
Fólio: 
245r
Data do documento
Ano: 
1147
Nota: 

Posterior a 1147. Antes deste documento escreveram o seguinte: m d's qui no de, cujo significado ignoramos. Este inventário não está datado, mas é posterior ao priorado de D. João Anaia, que, como prior da Sé, fez várias doações e vendas. De 1147 a 1155, foi bispo de Coimbra. É provável que o inventário seja posterior à sua morte, atendendo a que tem referências a doações abusivas feitas por ele: Iohannes prior, eius successor, dedit eas Suario Gonsaluiz amico suo, quare sedes Sancte Marie eas iniuste amisit (...) Quam medietatem Iohannes prior Menendo Alfonso amico suo dedit, sub nomine uenditionis.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domus Iohannis Reiali fuit sedis, quam antea prior domnus Martinus tenuit sub licentia sedis. Post eius obitum in iure sedis remansit, sed postea Iohannes Anaie tunc prior uendidit eam Dominico Rozzuueida pro XXX.a morabitinos.
Domus Cipriani fuit sedis, sub cuius licentia antea habuit eam abbas Daniel, cum esset canonicus. Post eius mortem eam Petrus Liniol tenuit et licentia Iohannis prioris illam Cipriano nunc eam habenti uendidit.
Domus Aluiti Nigii fuit sedis, sub eius nomine tenuit eam Petrus Francus et Pelagius Aluitiz. Post mortem quorum Iohannes prior uendidit eam.
Domus Petri Galleco carnezaru fuerunt sedis, sub cuius nomine tenuerunt(a) eas Dominicus Zeroliu et Petrus Patriboniz. Post mortem eorum, idem Iohannes eas uendidit.
Domus Saluatorii Gonsaluiz fuerunt(b) sedis et prior domnus Martinus dederat eas domno Cipriano et domne Bone uxori eius ut eas tenerent in uita sua pro LXXX.a solidis. Post quorum transitum eas Iohannes Midiz uoluit habere, sed iudicio regine domne Tarasie adiudicate sunt sedi. Post mortem prioris, idem Iohannes prior eius successor dedit eas Suario Gonsaluiz amico suo, quare sedes Sancte Marie eas iniuste amisit.
Medietas domorum Menendi Alfonsi fuit sedis, que tunc in diebus prioris Martini domus integra erat. Quam medietatem Iohannes prior Menendo Alfonso amico suo dedit, sub nomine uenditionis.
Domus Aluiti Perri fuit sedis, quam Gunsaluus episcopus dedit pro una mula.
Domus Pelagii Menendiz fuerunt sedis, quas episcopus Bernardus cum una uinea in Villa Mendica uendidit.
Hereditates etiam quasdam in episcopatu uendidit Iohannes Anaia: In Arazede uilla, partem hereditatis quam uocant Morteiro pro V morabitinis.
Vineam quam tenebat Iohannes Sesnandiz in prestimonium in loco qui uocatur Gimir.
Duos casales in Sancto Vincente de Alafoen, qui fuerunt Iohannis Gusendiz.
Duos etiam casales in Paacios de Alafoen, qui fuerunt Iohannis Gusendiz.
Duos casales in Sancta Cruce in Alafoen, qui fuerunt Iohannis Gunsendiz.
Vineam quam tenebat in Villa Mendica(c) Iohannis Micaeliz.
Trauatiolo uillam in termino Vaccarize.
In Portu de Arenias uendidit quandam bonam hereditatem Pelagius Midiz. Nunc tenet eam pro uno manto gattuno iuxta Stephanum (?)(d) Martiniz, que fuerat abbatis domni Petri.
Copam argenteam quatuor marchas appendentem, quam prior domnus Martinus refectorio canonicorum in testemento reliquerat idem Iohannes Anaia cardinali domno Guidoni cum trecentis morabitinis dedit.
Quartam partem uilla Aiantis uendidit.
In Ventosa tres casales uendidit quos Ruberto filio Iohannis Perroth dederat.
Aliam hereditatem que est ultra arrugium de Coselias, in illa curruduira, iuxta illam quam tenet Martinus Anaia.
Yconam Sancti Saluatoris cum tota istoria eius a natiuitate usque ad descensionem Sancti Spiritus super apostolos, digestam per ymagines, dedit Iohanni Ranis et sunt in Sancto Iohanne de Pendorada, opere grizisco(e).

Aparato: 

(a) Palavra emendada de tenuit. — (b) Palavra emendada de fuit. — (c) Acrescentamento feito em letra de período mais tardio que a do texto. — (d) No texto figura a abreviatura Scm, que se usa habitualmente para sanctum. Aqui deve ser prenome de pessoa, pois vem seguido do patronímico Martiniz. — (e) O texto, desde aliam hereditatem, foi escrito em letra diferente e de época um pouco mais tardia.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.