[Pactum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0628
Fólio: 
240v-241r
Data do documento
Ano: 
1114
Mês: 
12
Dia: 
30
Nota: 

A data expressa no texto é T.ᵃ C.ᵃ L.ᵃ III.ᵃ (1115). Porém, da conjugação do dia da semana com a festa da trasladação de Santiago, obtemos o ano de 1114.

Local: 
Figueiredo (Pinheiro da Bemposta)
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

C) A. D. P., Censual do Cabido da Sé do Porto, fl. 2.

Nouerint homines tam presentes quam futuri amicitiam factam inter domnum Hugonem Portugalensem episcopum et domnum Gundisaluum Colimbriensem episcopum hoc modo: promisit enim alter alteri quod essent adinuicem amici fideles in ueritate absque dolo et malo ingenio, saluo suo ordine et salua Romana auctoritate. Promisit etiam G(undisaluus) episcopus Colimbriensis Hugoni Portugalensi episcopo quod honorem sui episcopatus quem trans Dorium habet aut habere debet non requirat et iuuet eum sicut amicus amicum per se et per suos amicos ad predictum honorem defende[n]dum. Ipsi Hu(go) uero Portugalensis episcopus taliter promisit G(unsaluo) episcopo Colimbriensi ut honorem suum quem habet citra Dorium nullomodo requirat nisi quantum dederit ei ex amicitia, saluo iure Compostelanensis ecclesie Sancti Iacobi. Et siquis eum in honore suo inquietare uoluerit iuuet eum per se et per amicos sicut amicus amicum. Et hanc amicitiam firmauerunt inter se ita quod siquis eam infregerit prout superius determinatum est alter alterum conueniat. Et si non potuerit se rationabiliter excusare uel neglexerit emendare habeatur quasi periurus et infamis et alius absolutus et liber erit ab hac fidelitate, in omnibus tamen supradictis salua amicitia domni Bernaldi Toletani archiepiscopi et domni Didaci Compostellani episcopi.
Hi sunt testes: abba Fulco ts., — Laurencius ts., — Daniel ts., — Pelagius ts., — Gundisaluus ts., — Dauid ts., — Erfredus magister ts., — Laurentius magister ts., — Martinus monacus ts., — Fagildus monacus ts., — Gutier Menendiz ts., — Vilielmus monacus ts.
Hec carta facta est feria IIII.a, in festiuitate Sancti Iacobi post Natale Domini apud Fikeiredo T.a C.a L.a III.a.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.