[Pactum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0631
Fólio: 
242r-242v
Data do documento
Ano: 
1114
Mês: 
11
Dia: 
17
Local: 
Compostela
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

D(idacus) Conpostellane sedis, A(lfonsus) Tudensis, M(unio) Mindoniensis(a), P(etrus) Lucensis, D(idacus) Auriensis, Hu(go) Portugalensis confratres et coepiscopi. Venerabili G(undisaluo) Colimbriensi episcopo in Christo salutem. Ex precepto domni B(ernardi) Toletane sedis archiepiscopi et Sancte Romane Ecclesie legati, XV Kalendas Decembris Compostelle conuenimus et cum abbatibus monasteriorum Gallicie ceterisque religiosis prelatis concilium celebrauimus, Domino annuente. In quo siquidem concilio comites et ceteros terre obtimates, qui ad concilium Legionense ire non potuerunt, commone fecimus ut decreta, que in eodem concilio sancita fuerunt, inuiolabili obseruatione custodirent.
Primo, ut ecclesiis Dei earum rebus et ministris nullus laicus(b) uiolenciam aliquam facere presumat et hereditates et testamenta eisdem ecclesiis integre restituamtuam, que iniuste ab eis ablata sunt.
Secundo, ut nullus laicus aliquam habeat potestatem infra sacrarium ecclesie, quod uulgo passales uel destros apellamus.
Tercio, quod nullus laicus decimas ecclesiarum uel primicias seu oblationes mortuorum(c) accipere uel tangere audeat; et quod nullus ordinatus, a manu laica ecclesiam suscipiat.
Quarto, ut negociatores et peregrini et laboratores in pace sint, et securi per terras eant, ut nemo in eos uel eorum res manum mittat.
Quinto, ut legitimum coniugium nullomodo uioletur, et qui in consanguinitate uel parentela coniunti sunt omnino separentur aut communione priuentur.
Sexto, ut proditores et manifeste periuri et eorum testimonia a nullo suscipiantur, quia infames sunt.
Septimo, ut nulla persona ecclesiam uendat uel comparet seu alicui laico incartet, quia simoniacum est.
Octauo, ut nullus clericus mulierem in domo sua habeat, preter eas quas canones consenciunt.
Nono, ut monac[h]i uel clerici qui reliquerunt habitum communione priuentur donec resipiscant.
Decimo, ut monachi sub manu abbatis uiuant et proprietatem non habeant et publica officia ut parrochiani presbiteri non faciant.
Qui uero hec decreta secundum dispositionem episcoporum suorum obseruare et complere studuerit gratiam Dei omnipotentis habere mereantur. Illi autem qui neglexerint tam in Campis et in Castella quam in Portugali et Gallecia(d) necnon in Extrematuris et Aragonia anethemati subiacebunt et in eorum terra uel dominationibus diuinum officium nullatenus celebrabitur, preter penitenciam et babtisterium.
Confraternitatem eciam inter nos fecimus ut alius alium diligat et alius alii, si necesse fuerit, pro posse suo, subueniat et mutuam caritatem ad inuicem habeamus.
Quando aliquis nostrum obierit eius anime unanimiter alii subcurrant elemosinis, oracionibus, sacrificiis quatinus ad eternam beatitudinem peruenire possit. Ad hanc autem confraternitatem confirmandam statuimus ut unoquoque anno, mediante quadragesima, Compostelle conueniamus et corrigamus malefacta que ad audienciam nostram uenerint. Vestram itaque rogamus sanctitatem ut in hac confraternitate nobiscum intrare uelitis et nobiscum fraterna dileccione familiarius coniungi quia nos libenter uestre dignitatis honorificenciam suscipiemus. Sed prius oportet uos corrigere iniuriam que erga dom[i]num Compostellanum episcopum habere uel commisisse uidemini quia uota Sancti Iacobi et quasdam ecclesias que in episcopatu uestro sunt uicario suo uos abstulisse conqueritur. Quod factum in occulis nostris mirabile uidetur cum dom[i]nus papa uota Sancti Iacobi et eius hereditates ita firme auctoritatis sue priuilegio Compostellane ecclesie confirmauit quod nulli unquam ecclesiastice seculariue persone licitum sit ea sine proprio periculo inuadere aut inquietare. Si ergo nostram confraternitatem et dileccionem non spreueritis, ecclesie Conpostellane sua uota et hereditates in manu episcopi Portugalensis eius procul dubio uicarii absque contradiccione restituetis. Ipsum quoque Portugalensem si uobiscum dilectionis uinculo astringeretis et concordiam super parte suae dioceseos quam tenetis cum eo faceretis ut ambo in idipsum ad omnia essetis, multum nobis scitote placeret et dompno archiepiscopo Toletano qui nobiscum illud idem conlaudat. Valete.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Menendoniensis. — (b) Palavra emendada de laicos. — (c) Na "España Sagrada": uiuorum uel mortuorum. — (d) Expressão emendada de Potugale et Gallicia.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.