Anniuersarium de Portu[n]iis

Cartulário:

Nº Documento: 
0584
Fólio: 
225r-225v
Data do documento
Ano: 
1185
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 45, or. (?) car.

(a) Ego Ioahnnes Petri timens diem mortis mee sic diuido meum habere: in primis mando ad ecclesiam Sancte Marie casal quod est cum Petro Cabeza cum una uinea que est trans aquar et mando consobrino meo Martino unum casal quod est de Ausenda. Et mando Marie Saluatori medietatem quintane que est sub furno et mando partum mearum hereditatis que est in Pena et Portunias et medietatem furni fratri meo, tali uidelicet pacto ut retineat omnia supradicta in uita sua post mortem uero suam relinquat omnia ecclesie Sancte Marie pro animabus parentum meorum et pro anniuersario meo. Et uendant partem meam domorum et partes meas hereditatum mearum que sunt in Campo et equum meum et uinum et panem et zebolas et ligumias et allios et gallinas et ansares et duos almalios et unam iuuencam et dent inde I.o morabitino ad opera Sancte Marie, ad seruia mea I morabitinum, ad pontem I morabitinum, ad leprosos I morabitinum, ad abbatem meum C(iprianus) Clementis II morabitinos, in missas cantare III morabitinos. Et quod superius fuerit detur in paupere[s] et captiuos. Et ad confrari[am] I morabitinum si fecerint officium meum et compleant triginta dies inde et meum tricesimum. Et mando Marie III quartarios de zeueira et I sextario de leguminis et iuuencam pintam et II.as capra[s] et omne linum et omnia roupa. Et mando Marie Petri II quartarios de zeueira et II.as capras et fratri meo duos boues meliores et I uacam et pallium meum et scutum et lanzam et ensem. Et mando Suario I quartarium de zeueira et I.a sagia et mando ad Nunum I.o morabitino et dent Sueirino V solidos et Martino VIIII denarios. Et mando Marie illam uineam ueterem et domum in qua morata sit. Et uendatur sarracena et detur inde habere pro uno captiuo. Et sciatis quia Martinus de Rio Frio debet mihi I.o morabitino. Et mando ad ecclesiam de Portunias medietatem unius morabitini et ad cooperiandam ecclesiam medium morabitinum. Facta carta mandationis et testamenti mense Nouembrio, Era M.a CC.a XXIII.
Qui presentes fuerunt: Ciprianus presbiter Clementis eius abbas, — Fernandelus eius consanguineus, — Saluatus Petri eius fratri qui et confirmauit.
Iohannes diaconus qui scipsit mandam.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem direita, em letra da mesma época, mas diferente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.