[Carta] uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0456
Fólio: 
181r
Data do documento
Ano: 
1083
Mês: 
8
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Zoleima prolis Aflah et uxor mea Genlo in Domino Deo eternam salutem. Ideo placuit nobis per bona pace et uoluntas sanos nos cum sana mente et perfecta uoluntate nullusquoque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescentis metu sed propria nostra accessit uoluntas et uideremus ad tiui sicut et uendimus Iohanne Gundesendici corte nostra propria quam habemus intus Colinbrie loco nominato super ecclesia uocabulo Sancto Iohanne ad partem Orientalium. Et fuit per ipsa corte de genere meo Martino Imnotomat pro que dedi ego illi alia corte subter ecclesia Sancte Marie. Et uendimus uobis ea et quantum in se obtinet et accepimus de te pro precio placibile XXX.a VI mecales de auro habet tantum complacui nobis, ita de hodie de nostro iure sit abstracta et in tuo dominio sit tradita et confirmata. Habeas et possideas iuri quieto temporibus seculorum. Siquis sane mentis non crediderit et aliquis homo uenerit uel uenerimus tam ex progenie mee quam extranee que nos ad iudicium deum digare uel auctoritate firmare non potuerimus que pariemus uobis uel qui isto inquisierit duplata uel quantum a uobis fuerit meliorata et uos perpetim abitura. Facta carta uendicionis notum die VIII.o Augusti, Era M.a C.a XX.a I.a. Ego Zoleima Aflah et uxor mea in hanc cartula uendicionis quid fieri et quoram idoneis testibus manus nostras ad roborandam tradimus † †.
Qui ibi presentes fuerunt: aluazir domno Menendo conf., — Cipriano conf., — Gundesindo Iohannis conf., — Pelagio Halaf conf., — Nunu Gundesendici conf., — Tulquidus Fagildici conf., — Guttier Menendici conf., — Garsea Didaci conf., — Didaco Cidici conf., — Pelagius Erici ts., — Truitesendo Truitesendici ts., — Floridi Gudiniz ts., — Martino Atomad ts., — Mauram Menendici ts., — Anaia Iohannis ts., — Mofarig ts., — Olidi Arianici ts.
Sesnando diacono notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem direita do documento.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.