Venditionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0459
Fólio: 
181v-182r
Data do documento
Ano: 
1105
Mês: 
6
Dia: 
16
Nota: 

A data em A) e C) é 1105 (Era M C X.ᵛ III.ᵃ). B) traz 1106.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 28, or. vis. trans<>.
Vid. etiam o documento 503 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego Gunsaluo Fermosendiz et uxor mea Maria Doniz cum filiis nostris Petrus Gunsaluiz et Iuluira Menendiz et dom Guterre et uxor sua Gudina Doniz cum filiis in Domino Deo eternam. Ideo placuit nobis per bone pacis et uoluntas nullusquoque gentis inperio nec suadentis articulo et propria mea uoluntas accessit ut faceremus a uobis Iohanne Gondesendiz et uxor sua connomento domna Exemena cartula uendicionis et firmitudinis de hereditate nostra propria que habemus de abior[um] uel parentorum nostrorum in uilla quos uocitant Couas subtus mons Magaio territorio Visiense discurrente rugio Deilam seruiente et est ipsa hereditate in loco predicto in Couas de hereditate de Cidi Donno medietate integra cum suis locis et terminis antiquis cum exitus aquarum et sessigas molinarum egressus uel regressus cum quantum in se obtine et a prestitum ominis. Damus atque concedimus ad uos ipsa hereditate pro que accepimus de uos in precio XIIII.or solidos tantum a nobis bene complacuit et de precio nichil remansit in [de]bido pro dare. Vos qui dedistis et nos accepimus, ita ut de hodie die uel tempore habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra in temporibus seculorum. Et siquis tamen quo fieri non credis uel crediderimus aut aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc carta nostra ad irrumpendum quesierit que parie a uobis aut qui uestra uoce pulsauerit ipsa hereditate duplata uel quantum a uobis fuerit meliorata. Notum die quo erit XIIII.o Kalendas Iulii, Era M.a C.a X.v.a IIII.a. Ego Gunsaluo et uxor mea Maria cum filiis nostris et Guterrre et uxor sua Gudina cum filiis suis a uobis Iohanne Gondesindiz et uxor sua domna Exemena in hanc cartula uendicionis et firmitudinis manus nostras roboramu † † † † † s.
Qui presentes fuerunt: Suarius ts., — et Odoreo ts., — Odario ts., — Ordonio ts.
Petrus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.