Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0481
Fólio: 
188r-188v
Data do documento
Ano: 
1114
Mês: 
9
Dia: 
17
Nota: 

XVI Kalendas Octobris, em vez de XV Kalendas Octobris, é a data que, por erro do copista, figura no documento no Livro Preto.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 18, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Ciprianus Fafilaz et uxor mea Maria placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut faceremus uobis domno Iohanne Gundesendici et uxor uestra Exemena sicut et facimus cartam uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus de auiorum nostrorum et de genitoris nostris Fafila et Eldonza siue de comparatela quam comparauimus de Ero Abdelaz et uxor sua Eldesinda et habet iacencia in Couas de Monte et Couas de Riuulo et in Deilam et in Spotur et in Caualion. Damus ipsas uillas nostra racione ab integro quantum nos computa inter fratres et heredes et fiunt ipsas uillas subtus mons Magaio discurrente riuulo Pauia in territorio Pennafiel. Damus uobis illas atque concedimus per suis locis et uicos et terminos antiquos per ubi illas potueritis inuenire cum omnes suas prestaciones que in se obtinet ad prestitum ominis est pro que accepimus de uos X.v.a modios et de precio apud uos nil remansit in debitum, ita ut de hodie sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerimus contra hanc carta ad irrumpendum et nos ad concilio noluerimus aurtorgare uel auindicare post uestra parte aud uos in uoce nostra quomodo pariemus ipsa hereditate duplata uel quantum uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis notum die erit XVI Kalendas Octobris, Era M C L II.a. Ego Cipriano et uxor mea Maria ad uobis Iohanne Gundesindiz et uxor uestra Exemena in hanc carta ue[n]dicionis cum manus nostras roborauimus † † s.
Qui preses fuerunt: Suarius ts., — Vermudus ts., — Menendus ts., — Aluitu ts.
Pelagius notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.