Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0494
Fólio: 
191v-192r
Data do documento
Ano: 
1109
Mês: 
11
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 2, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Ildesinda et germana mea Modili una cum suprinos nostros Rodrigu Sberniz, Ero Rodriguiz, Guntina Ildesinda, Eldonza Ermigildiz ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut faceremus uobis Iohanne Gundesindiz et uxor tua Eximena sicut et facimus carta uendicionis de hereditate nostra propria que habemus de parentorum nostrorum et fui comparata de Acxi et de Eleuua. Et abet iacencia in uilla Kaualione subtus mons Fuste discurrentes aquas ad Pauia et ad Sur terrritorio Pennadele. Damus uobis in ipsa uilla iam supradicta nostra ratione ab integro quantum computa inter fratres uel eredes per suis locis et uicos et terminos antiquos per ubi illa potueritis inuenire cum omnes suas prestationes que in se obtinet et a prestitum hominis est, pro que accepimus de uos in precio XII.o solidos tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debito, ita ut de hodie sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et in uestro iure sit tradita adque confirmati. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hant carta ad inrumpendum et nos ad concilio noluerimus auctorgare uel auidicare post uestra parte aut nos in uocea nostra quomodo pariemus uobis ipsa hereditate dublata uel quantum fuerit meliorata et uobis perpetim habura. Facta carta uenditionis notum die erit XIIII.a Kalendas Decembris, Era T.a C.a X.v VII.a. Ego Ildesinda Sisualdiz et Modili Sisualdiz et suprinos nostros Rodrigu, Ero, Guntina, Ildesinda, Eldonza ad uobis Iohanne Gundesindiz et uxor uestra Eximena in hanc carta uenditionis manus nostras r † † † † † † † ouorauimus.
Qui presentes fuerut: Gundisaluo ts., — Petrus ts., — Tedon ts., — Didago ts.
Pelagio notuit.

Aparato: 

(a) Em momento posterior, foi entrelinhado um o para correcção de uice.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.