[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0596
Fólio: 
231r
Data do documento
Ano: 
1144
Mês: 
5
Dia: 
2
Local: 
Latrão
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 15, or. c. rota e os orifícios da suspensão do s.
C) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 1, doc. 1, cóp. séc. XIII.

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili Bernardo Colimbriensi episcopo salutem et apostolicam benediccionem. In eminenti Apostolice Sedis specula disponente Domino constituti ex iniuncto nobis officio ecclesiarum omnium quieti et utilitati consulere et in sue libertatis prerogatiua permaneant diligenti uolumus studio prouidere. Proinde, uenerabilis frater Bernarde Colinbriensis episcope, tam persone tue quam commisse a Deo tibi ecclesie quieti et utilitati paterna sollicitudine prouidere uolentes, sanctorum quoque patrum uestigiis inherentes, statuimus et apostolica auctoritate interdicimus ut nullus archiepiscopus uel episcopus parrochianos tuos iudicare aut excommunicare seu aliquid infra parrochiam tuam absque tuo assensu et uoluntate disponere uel ordinare presumat. Pape Innocencii preterea ad exemplar predecessoris nostris bone memorie personam tuam et Colinbriensem ecclesiam, cui auctore Deo presides, sub Beati Petri tutelam protectionemque nostram suscipimus et quicquid in presencias iuste et canonice possides aut in futurum racionabilibus modis Deo propicio poteris adipisci presentis scripti pagina tibi et Colimbriensi ecclesie auctoritate Sedis Apostolice confir[ma]mus. Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona huius nostre confirmacionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Obseruantibus autem sit pax Domini Nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterna pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Lucius Chatholice Ecclesie episcopus subscribo †.
Dant Laterani per manum Baronis capellani et scriptoris, VI Nonas Maii, indictione VII, Incarnacionis Dominice anno M.o C.o XL.o IIII.o, pontificatus uero domni Lucii pape anno primo.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.