Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0484
Fólio: 
189r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. h, cóp. séc. XII.
Vid. etiam o documento 505 (= Cópia D).

Sub Christi nomine. Ego Petro filius Laxaro et uxor mea Locadia filia Olidi facimus cartam uenditionis uobis domno Iohanne Gondesindizi et uxori uestre Exemena de una nostra uilla propria quod habet nomen Septem Fontes et habemus illa ex parte parentum nostrorum. Habet iacentia subtus mons Fuste, aquas discurrentes ad Pauia et ad Sur, territorio Pennafidel. Damus atque concedimus uobis ipsa uilla iam prenominata per suis locis et terminis antiquis et per ubi illa potueritis inuenire que ad nos pertinet. Vendimus eam uobis sana mente neque pertimescentis metum nec suadentis articulo sed propria nobis accessit uolumptas. Accepimus de uobis in pretium X.m modios tantum nobis bene complacuit et de precio illo apud uos in debitum nichil remansit. Si igitur quilibet uir aut mulier de propinquis nostris aut de extraneis qui uos proinde calumpnari temptauerit et nos in concilio deuindicare uel autorizare uobis non potuerimus aut noluerimus tunc constrictus legali iuditio duplata uilla supradicta uobis reddamus de nostris propriis facultatibus et desuper quantum fuerit meliorata uos autem obtinete ea in pace aut ad quem illa dederis. Facta carta uenditionis mense Nouembris, Era T.a C.a X.v.a VI.a. Ego supradictus Petrus et uxor mea Leocadia qui hanc cartam uendiotionis uobis domno Iohanne et uxor uestre Exemena iussimus facere manus nostras roborauimus et cum proprias manus nostras hoc signum fecimus † † .
Qui presentes fuerunt et sunt testes: Tedon ts., — Iohannes ts., — Petrus ts., — Odario ts.
Petrus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.