[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0605
Fólio: 
234r
Data do documento
Ano: 
1116
Mês: 
6
Dia: 
18
Nota: 

O ano desta bula deve ser o mesmo da bula transcrita sob o n.º 606.

Local: 
Palliano
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 4, or. c. s.
C) L. P., fl. 235v., doc. 614.
D) L. P., fl. 241, doc. 629.
E) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 2v., doc. 5, cóp. séc. XIII.

P(aschalis) episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis fratribus et coepiscopis B(ernardo) Toletano primati, M(auritio) Bracarensi, Al(fonso) Tudensi, Ie(ronimo) Salamantico, T(arasie) regine et baronibus eius P(etro) Gunsaluiz, E(gee) Muniz, E(gee) Gosendiz, salutem et apostolicam benediccionem. Fratrum nostrorum oportunitatibus nos quidem subuenire optamus, unde et eorum peticionibus benigne acquiescimus. Ceterum ipsi per nostre benignitatis occasionem dissessionum inter se uidentur semina seminare. Veniens siquidem ad nos frater noster Hugonem Portugalensis episcopus, Lamecensis ecclesie parrochiam sibi suisque suisque successoribus commiti expostulauit pro restitucione uidelicet Portugalensis ecclesie. Dicebat enim Colinbriensem ecclesiam, cui Lamecum usque ad restauracionem concesseramus, et parrochie finibus auctam et cleri ac populi multitudinem consecutam. Ita nos eius peticioni assensum indulsimus. Ceterum, post discessum eius, ueniens ad nos frater noster Gon(saluus) Colinbriensis episcopus multum nobis supreptum esse conquestus est quoniam Colinbriensis ecclesia non solum parrochie finibus aucta non sit sed eciam post Al(fonsi) regis mortem multa perdiderit. Super his suggestionum diuersitatibus prudencie uestre uolumus testimoniis informari. Sic enim disponimus destituta restitui ut que restituta sunt nequaquam destruantur. Iniquum est ergo ut Colimbriensis ecclesia, ante ueritatis huius certificacionem, qui tenebat amittat sed interim quicquid tenuit teneat. Data Palliani XIIII Kalendas Iulii.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.