Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0503
Fólio: 
194v-195r
Data do documento
Ano: 
1105
Mês: 
6
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 28, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 459 (= Cópia B).

In Dei nomine. Ego Gunsaluo Fromosindizi et exor mea Maria Donizi cum filiis Petro Gunsaluizi et Geuira Mendizi et don Gutierre et uxor eius Godina Donizi cum filiis suis in Domino Deo eterna salute, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uolumptas nullusquoque gentis nec suadentis articulo sed propria nobis accessit uolumptas ut faceremus uobis Iohanne Iohanne Gondesindizi et uxor uestra Exemena carta uenditionis et firmitatis de hereditate nostra propria que habemus de abiorum u[e]l parentorum nostrorum in uilla quos uocitant Couas subtus mons Magaio territorio Visiense discurrente riuulo Deillam seruiente. Et est ipsa hereditate iam dicta de Cidi Dono medietate integra cum suis locis et terminis antiquis cum exitus uel regressu, fontes aquarum et sessegas molinarum cum quantum in se obtine et a prestitum ominis est. Damus atque concedimus uos ipsa hereditate pro que accepimus de uos in precio XIIII solidos tantum nobis bene complacuit et precio apud uos nichil remansit in debitum, ita de hodie die sit de iure nostro abrasa et in uestro iure adtradita uel confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra pro in te[m]poribus seculorum. Et siquis tamen quo fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc carta ad inrumpendum quesierit que pariemus uobis aut quem uestra uoce pulsauerit ipsa hereditate duplata et quantum uobis fuerit meliorata. Facta carta uenditionis notum die quod erit XIIII Kalendas Iulii, Era T.a C.a X.v.a III.a. Ego Gonsaluo et uxor mea Maria cum filiis nostris et Gutierre et uxor sua Godina cum filiis eorum uobis Iohanne Gondesindizi et uxor uestra Exemena in hac carta uenditionis manus nostras roborauimu † † † † s.
Qui presentes fuerunt: Suario ts., — Odorio ts., — Todereo ts., — Ordonio ts.
Petrus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.