[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0614
Fólio: 
235v
Data do documento
Ano: 
1116
Mês: 
6
Dia: 
18
Nota: 

Cfr. nota ao documento 605.

Local: 
Palliano
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 4, or. c. s.
B) L. P., fl. 234, doc. 605.
D) L. P., fl. 241, doc. 629.
E) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 2v., doc. 5, cóp. séc. XIII.

P(aschalis) episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis fratribus et coepiscopis B(ernardo) Toletano primati, M(auritio) Bracarensi, Al(fonso) Tudensi, Ie(ronimo) Salamantico, T(arasie) regine et baronibus eius P(etro) Gunsaluiz, E(gee) Muniz, E(gee) Gonsendiz salutem et apostolicam benedictionem. Fratrum nostrorum oportunitatibus nos quidem subuenire obtamus. Vnde et eorum peticionibus benigne acquiescimus. Ceterum ipsi per nostre benignitatis occasionem dissensionum inter se uidentur semina seminare. Veniens siquidem ad nos frater noster Hugo Portugalensis episcopus, Lamecensis ecclesie parrochiam sibi suisque successoribus committi expostulauit pro restitucione uidelicet Portugalensis ecclesie. Dicebat enim Colinbriensem ecclesiam(a), cui Lamecum usque ad restauracionem concesseramus, et parrochie finibus auctam et cleri ac populi multitudinem consecutam. Ita nos eius peticioni assensum indulsimus. Ceterum post discessum eius ueniens ad nos frater noster Gon(saluus) Colinbriensis episcopus, multum nobis surreptum esse conquestus est, quoniam Colinbriensis ecclesia non solum parrochie finibus aucta non sit sed eciam post Al(fonsi) regis mortem multa perdiderat. Super his suggestionum diuersitatibus prudencie uestre uolumus testimoniis informari. Sic enim disponimus destituta restitui ut que restituta sunt nequaquam destituantur. Iniquum est ergo ut Colinbriensis ecclesia, ante ueritatis huius certificacionem, quod tenebat amittat, sed interim quod tenuit teneat. Data Palliani XIIII Kalendas Iulii.

Aparato: 

(a) Palavra emendada, na margem direita, de ecclesie.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.