[Carta] uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0470
Fólio: 
185r-185v
Data do documento
Ano: 
1112
Mês: 
6
Dia: 
14
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 14, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Gudina Zadoniz placuit mihi per bona pacis et uoluntas ut facere uobis Iohanne Gundesendiz et uxori tue Exemena sicut et facio carta uendicionis de hereditate mea propria que habeo de auiorum meorum et de genitori meo Zadon et habet iacencia in uilla Iben Ordonis subtus mons Fuste discurrente riuulo Sur et Barroso in territorio Alafoen. Damus uobis ipsa hereditas in ipsa uilla supernominata medietate de hereditate de Zadon exceptis inde quanta testauit ad Sancti Iacobi siue et quanta comparaui ego de Garcia Gudiniz et de suos heredes per suis locis et uicos et terminos antiquos per ubi eam potueritis inuenire cum omnes suas prestaciones que in se obtinet et ad prestitum ominis est pro que accepi de uos in precio LXXX.a methcales(a) et de precio apud uos nil remansit in debito, ita ut de hodie die et tempore sit ipsa hereditas de iuri meo abrasa et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen quo fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc carta ad inrumpendum et ego ad concilio noluit auctorgare uel auindicare post uestra parte aut uos in uoce mea quomodo pariet uobis ipsa hereditate duplata uel quantum fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis et firmitudinis notum die erit XVIII Kalendas Iulius, Era M.a C.a L.a. Ego Gudina ad uos Iohanne Gusendiz et uxori uestre Eximenea in hanc cartam uendicionis manus nostras roborauimus †.
Qui presentes: Petrus ts., — Vermudus ts., — Saluador ts., — Sismondo ts.
Pelaio scripsit.

Aparato: 

(a) Cfr. documento 467, nota c.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.