Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0499
Fólio: 
193v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
7
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. b, cóp. séc. XII.

In Dei nomine. Ego Vermudo et frater meo Iohanne prolix Cidizi in Domino Deo eterna salute, amen. In Deo placuit nobis per bona pacis et uoluntas nullisquoque gentis imperio nec suadendentis articulo nec pertimescentis metum sed propria nobis accessit uoluntas ut faceremus uobis don Iohanne Gondesindiz et uxor uestra domna Exemena sicut et facimus cartam uenditionis de hereditates nostras proprias que habemus de subietione auiorum nostrorum et de genitori nostro Auri conomento Cidi. Et habent iacentia uillas pernominatas Caualion et in Sala et in Mazanaria et in Lagenosa subtus monte Fuste discurrentes aquas ad Pauia et ad Sur territorio Pennafidel. Damus uobis ipsas uillas supradictas in Caulion quarta integra et in Sala et in Lagenosa similiter et in Mazanaria ad integro nona damus adque concedimus per huius locis et terminos antiquos per ubi illas potueritis inuenire cum omnes suas prestationes que in se obtinent que ad prestitum ominis est, pro que accepimus de uos in precium L.a solidos tantum nobis complacuit et de pretio apud nichil remansit in debitum, ita de hodie die et tempore sint ipsas hereditates de iuri nostro abrasas et in uestro iure adtraditas atque confirmatas. Habeatis firmiter et omnis posteritas uestras iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen quas fierimus non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc carta inrumpendum et nos in concilio noluerimus auctorizare uel auindicare post uestra parte aut uos in uoce nostra quomodo pariemus uobis ipsa hereditate dblata uel quantum uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uenditionis notu die IIII.o Nonas Iulii, Era T.a C.a X.v.a I.a. Ego Vermudo et Iohanne et uxori uestra domna Exemena in hanc carta uenditionis manus nostras r † † oborauimus.
Qui presentes fuerunt: Fafila ts., — Rodrigu ts., — Arias ts., — Cidi ts.
Pelagio scripsit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.