Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0501
Fólio: 
194r
Data do documento
Ano: 
1105
Mês: 
6
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 27, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 486 (= Cópia B).

In Dei nomine. Ego Fafila Sisnandiz in Domino Deo eterna, amen. Ideo placuit mihi per(a) bona pacis et uolumptas nullisquoque gentis imperio nec suadentis articulo non pertimescentis m[e]tum sed expontanea mente et propria mea uolumptate ut facerem uobis Iohanne Gondesindo et uxor tua Exemena carta uenditione de hereditate nostra propria que habeo de auiorum uel parentorum meorum. Et habet iacentia in uilla quos uocitant Sancti Ma[r]tini inter Caualion et Sala subtus mons Magaio territorio Visiensi discurrente ribulo Vauga. Do atque concedo uobis ipsa hereditate Sancti Martini IIII.a minus media V.a cum quantum a prestitum ominis est per ubi potueritis inuenire per suis terminis et locis antiquis cum quantum inde ad nos p[er]tinet, pro que accepimus de uos in pretio XV solidos tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum, ita de hodie die habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra in temporibus seculorum. Et siquis tamen quo fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus tam de propinquis nostris quam de extraneis qui hanc carta mea irrumpere quesierit aut temptare uoluerit que uos ad iudicio deuindicare non potueritis aut nolueritis pro parte nostra quomodo pariemus ad uobis illa hereditate duplata uel quantum fuerit meliorata. Facta carta uenditionis notum die VI Idus Iunii, Era T.a C.a X.v.a III.a. Ego Fafila uobis Iohanne et uxor uestra Exemena in hanc carta uenditionis manu mea r † ouoraui.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluo ts., — Odorio ts., — Iohanne ts., — Garcia ts.
Petrus notuit.

Aparato: 

(a) O b da palavra bona tem a haste prolongada, no sentido inferior, de modo que se passa a ler p, abreviatura de per.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.