Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0471
Fólio: 
185v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
11
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. a, cóp. séc. XII.
Vid. etiam o documento 498 (= Cópia D).

In Dei nomine. Ego Vermudo et germano meo Iohanne prolix Cidiz ita Domino Deo eterna salutem, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas nullisquoque gentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescentis metum sed propria nostra accessit uoluntas ut uenderemus uobis domno Iohanni Gosendiz(a) et uxor uestra domna Exemena sicut et fecimus carta uendicionis de hereditates nostras proprias que habemus de subiectione auiorum nostrorum et de genitori nostro Auri connomento Cidi. Et habent iacencia in uilla pernominata medio de Caualion et de uilla Sala quarta(b) parte et de uilla Lagenosa quarte parte integra. Et damus a uos nostras hereditates ubi illa potueritis inuenire nostra parte integra in Couas et in Amaral et Spuimir et tercia de Auola et tercia de Laurosa et tercia de Labizius subtus monte Fuste discurrentes aquas ad Pauia et ad Sur territorio Pennafidei. Damus uobis ipsas uillas iam supradictas integras damus atque concedimus per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illas potueritis inuenire cum omnes suas prestaciones que in se obtinent que ad prestitum ominis est pro que accepimus de uos precium C.o X.v.a modios tantum nobis bene complacuit et de precium apud uos nichil remansit in debitum, ita ut de hodie die et tempore sint ipsas ipsas hereditates de iuri nostro abrasas et in uestro iure sint traditas atque confirmatas. Habeatis uos illas firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen quo ferimus non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus tam de propinquis quam de extraneis contra hanc cartula ad irrumpendum et nos in concilio defendere uel auctorizare pro a uestra parte aut uos in uoce nostra tunc constrictis coram iudice atque illa terra imperauerit alteras tales hereditates uobis restituamus in duplo uel cum quantum fuerint melioratas et uos habeatis illas firmiterer. Facta carta uendicionis VI Kalendas Decenbris, Era M.a C.a X.v.a VI.a. Nos supradictus Vermudo et Iohanne uobis domno Iohanne et uxori uestre domna Exemenea in hanc carta uendicionis manus nostras roboramus † †.
Qui adfuerunt: Fernando ts., — Garcias ts., — Tedon ts.
Pelagius notuit.

Aparato: 

(a) Iohanni Gosendiz foi entrelinhado em letra da mesma época, mas diferente. — (b) O último a foi escrito sobre um e para correcção.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.