Venditio he[re]didatis de Custodias

Cartulário:

Nº Documento: 
0518
Fólio: 
199v-200r
Data do documento
Ano: 
1006
Mês: 
3
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Himia una cum filiis meis Andrias et Maruan placuit nobis atque conuenit nulliusquo[que] gentis imperio nec suadentis articulo et propria nobis accessit uoluntas ut per scriptis uenderemus uobis Ederonio Aluitizi sicut et uendimus hereditate nostra propria que habemus in uilla Custodias. Vendimus uobis id [est] in ipsa uilla tercia integra de casale que fuit de parentes nostros Maruan et Aragunti cum una casa murea et illo postato nouo integro ac per ulla nostra hereditate quanta ibidem ad prestitum hominis est per ubi potueritis inuenire in montes, fontes, pascuis padulibus, petras mobiles uel inmobiles, aquas cursiles uel incursiles quantum ibidem ad prestitum ominis est per ubi potueritis inuenire. Et [est] ipsa hereditas in uilla Custodias terrritorio Portugalensis discurrente ribulo Leza quomodo diuidet cum uilla Recaredi et de alia parte et uilla Sindini egro Ranualdus pro que accepimus de uos in precio VIII modios tantum nobis bene conplacuit et de precio apud uos nil remansit in debito, ita ut de hodie die et tempore sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et uestro dominio sit tradita et confirmata. Habeatis uos et omnis posteritas uestra iuri quieto. Siquis tamen quod fieri non creditis aliquis homo uenerit uel uenerimus ad inrumpendum hanc cartula qui nos in iudicio deuendicare non potuerimus quomodo pariemus uobis illa duplata uel quantum ad uos fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta cartula uendicionis V Kalendas Aprilis, Era M.a X.v.a IIII.a. Himia una cum filiis meis Andrias et Maruan manus nostras † † †.
Qui preses fuerunt: Sarrazino Ben Gaudio, — Gondesendo Donaniz, — Fredenando Odorizi ts., — Olide Cresconiz ts., — Diagu Aroerigu ts., — Sandino Iben Anoi ts., — Tructesendo Gulderediz, — Vsque Luadiz.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.