Carta uenditionis de Sancto Vincentio in Alafoen

Cartulário:

Nº Documento: 
0458
Fólio: 
181v
Data do documento
Ano: 
1100
Mês: 
3
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Ausinda Iustiz in Domino Deo eterne salute, amen. Ideo placui[t] mihi per bone pacis et uoluntas nulloquoque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescentis metum sed propria mihi accessit uoluntas ut facerem uobis Iohannes prolis Gundesendiz et uxor uestra Exemena carta uendicionis et firmitudinis de hereditate mea propria que habui de auunculis meis Iusto et Christoforo. Et habe[t] iacencia ipsa hereditate in terra de Alafoeis in loco predicto in uilla que dicent Sancti Vincenti et ubi illa hereditate potueritis inuenire: terras de lauoradias, montes et fontes, petras mobiles uel inmobiles, aquis aquarum, sesegas molinarum, exitum, accessum uel regressum uel quantum ad ominis a prestitum est subtus mons territorio Alafoeis discurrente riuulo Vauga. Et uendo a uobis ipsa heredita fincta sub una quanta que fuit de auunculis meis Iusto et Christoforo ubi illa potueritis inuenire pro que accepi de uobis precium VIIII solidos argentei, tantum mihi bene complacuit et de precio apud uos nil remansit in debitum, ite de hodie die uel tempore ipse hereditate de iuri meo abrasa et in uestro dominio tradita uel confirmata. Abeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto pro in temporibus seculorum et faciatis de ea quodcumque uolueritis. Si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc carta uendicionis ad irrumpendam et ego aut filiis meis contilio noluerimus deuindigar aut auturgar post uestra parte a aut uos in uice nostra quomodo pariemus nos ad uos ipsa hereditate duplata uel quantum que a uobis fuerit meliorata et uos illa semper obtineatis parte. Facta carta uendicionis IIII Nonas Martias, Era M.a C.a XXX.a VIII.a. Ego Adosinda supradicta qui hanc cartam uendicionis iussi facere et cum testes idoneos ad roborandum tradi et cum propria manu mea feci hec signa †.
Qui adfuerunt: Gunsaluo quos uidit, — Gudirius quos uidit, — Gundisindo ts., — Menendo ts., — Aluitu ts.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, em letra da mesma época, mas diferente, desde de.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.