Testamenti series

Cartulário:

Nº Documento: 
0454
Fólio: 
179v-180v
Data do documento
Mês: 
4
Dia: 
19
Nota: 

O documento não pode ser de 773 (data escrita no texto) porque S. Paio, que aparece na invocação, foi martirizado em Córdova, em 925. Por outro lado, entre os titulares do mosteiro já consta o apóstolo Santiago, que adiante é mencionado como orago de uma igreja Santi Iacobi de Eurobas Voso (= Alpossos, c. Feira), sendo que em 773 o seu culto ainda não estava expandido. Assim, o diploma está antedatado, podendo ser inteiramente falso, como suspeita Pierre David, que admite também a possibilidade de existirem dois S. Paios. Seja como for, este é o documento com data mais antiga do Livro Preto.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi et Indiuidue Sancte Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, inuictissimis ac triumphatoribus sanctisque martiribus gloriosis quorum baselica discernimus et fundamus loci illius Sancti Iohannis Babtiste et Sancti Saluatoris et Sancte Marie semper Virginis et Sancti Pelagii et Sancti Iacobi apostoli. Ego Cagido presbiter et Recacis presbiter uenit nobis punctum et metum de peccatis nostris et ad timendum diem iudicii iuxtati sumus cum fratribus nostris et suprinis nostris iam pernominamus indignus famulus Dei Tesulfus presbiter, Adefonsus presbiter, Froila presbiter et alius Tesulfus presbiter, Seruandus presbiter, Gunsaluus presbiter filii Recarecis spem fiducialiterque sanctis illis meritis respiciamur non usquequaque disperatione deicimur qui uero iam teste conscientia meriti suffragium fidei supplicationum modis omnibus imploramus. Et ideo serue pauesco ut nos per uos sancti martires reconciliari mereamur Domino Deo uestro atque sanctorum omnium extiti ut de paupertate nostra sancte ecclesie nostre aliquantulum et uoto imploramus prouere scriptum est "Vouete et reddite Domino Deo uestro"(a). Et ideo omnia (?) fac et operi et(b) ipsa nostra deuotione implere procurauimus atque concedimus ipsis sacris altaribus ab ea de sanguinibus aut de propinquis qui in uita sancta perseuerauerint habeant omnes nostras hereditates quantas habemus, augmentare potuerimus usque ad obitum nostrum uillas prenominatas ipso acisterio quod fundamus cenobio Sancti Iohannis de uilla de Valeiri et uilla de Fontanelas et uilla Canelas medietate et uilla Pinopero et Condesindo duas partes uilla Cortegaza V.a et uila Sinobilani III.a et uenit ad nos Arias Mauriniz qui erat nepos de Cagido presbitero qui fuit filius Maurini qui fuit presor et adtestauit ipsam uillam que iacet ubi Rio Medianus discurrit et exparte cum uilla Eurobas Voso et leua se ad illum portum de(c) et inde per illo aroio et fer in illa fonte et exinde per illo uado qui auia ad illum montem et torna ad illo rio et concludit integro. Et ego Esdulfu et Andeiro et Gontado uenit nobis infirmitas prope obito nostro et placuit nobis pro remedio animarum nostrarum. Damus et concedimus ad locum illius Sancti Iohannis Babtiste medietates de omnibus nostris hereditatibus quantas habuimus et ibi concedimus ipsam hereditatem que dicent Medianas et iacent inter uilla de Pater et uilla Canelas et uila Auelaneda et de hereditate de Pater Donelizi III.a pro remedio anime mee et medietatem de Sancti Iacobi de Eurobas Voso quos fui de Aspaio Baloremoto. Damus ipsas uillas ad locum illius sanctis tam in uita nostra etiam et post obitum nostrum. Et habent iacentiam ipsas uillas subtus mons Sauto Rodondo territorio Portugalensi per suis terminis et locis antiquis cum quanto in se continet et ad prestitum hominis est. Damus illas pro uictu atque uestitu monachorum uel pro uolumine librorum in locis illius ad ecclesie deseruiendum uel elemosinas pauperum tam in uita nostra quam obitum nostrum usque in semperiternum. Et si ex propinquis nostris aut de sanguinibus nostris uel extraneis qui contra hanc seriem testamenti ad irrumpendum uenerit uel uenerimus aut uendere aut extraneare in aliaque parte aut auctorizare noluerimus illas uel non potuerimus illas uillas et extraniamus illas de illo testamento quod facimus ad locum illius Sancti Iohannis, in primis sit excommunicatus et extraneatus et separatus de Domini Nostri Ihesu Christi et cum Iuda traditore habeat participium et dampna secularia, amen. Et si unus ex nobis uel aliquis homo uenerit uel uenerimus hunc nostrum factum ad irrumpendum pariemus post parte et qui isto testamento tenuerit duo auri talenta et quantum infringere in duplo et iudicantum et qui urbem ciuitas imperauerit. Et hunc factum nostrum habeat firmitatem(d). Facta series testamenti nodum erit XIII.o Kalendas Magii, Era DCCC.a XI.a. Nos supranominati Cagidus presbiter et Careus(e) presbiter, Gesulfus(f) presbiter, Adefonso presbiter, Froila presbiter et alio Gesulfo(f) presbiter, Seruandus presbiter, Con[s]aluo presbiter in hac serie scripture manus nostras roboramus † † † † † † † † † †. Et addimus Sancti Mametis qui est fundatus inter uilla Palaciolo et Vilella minus inde III.a.
A[r]ias Mauraniz conf., — Gontemiro M. conf., — Salmiro M. conf., — Nebozanom conf., — Visterga conf., — abba Siluani conf., — Cidi Neboaaniz ts., — Egareus ts., — Gontado ts., — Dono Pataizi ts., — Abomas Diaz ts., — Gondesindus Eitor ts., — Donanna Niconiz ts., — Eita Baltasariz conf., — Don Facame conf., — Abacatom conf.

Aparato: 

(a) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili". — (b) Após esta palavra há um espaço em branco. — (c) Após esta palavra há um espaço em branco. — (d) Esta parte cominatória aparece depois em muitos textos. As palavras são praticamente as mesmas. — (e) A fórmula desta palavra, no protocolo, é Recacis. — (f) A fórmula desta palavra, no protocolo, é Tesulfus.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.