Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0508
Fólio: 
195v-196r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
11
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. k, cóp. séc. XII.
Vid. etiam o documento 474 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego Ramirus Diazi et frater meo Gunzaluo Gunzalui et Ero in Domino Deo eterna salute, amen. Ideo placuit nobis per bona uoluntate et pacis nullisquoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit uolumptas ut uenderemus uobis Iohanne et uxor tua Exemena sicut et facimus cartartam uenditionis de hereditates nostras proprias que habemus de subiectione abiorum nostrorum et de ge[ni]tori nostra Raosenda. Et habent iacencia uilla Spoimir et damus uobis nostras hereditates subtus mons Magaiu discurrentes aquas ad Sur territorio Pennafidel. Damus ipsa hereditate de donna Roasenda per ubi illa illa potueritis p(a) inuenire cum omnes suas aprestationes que in se obtinet. Damus atque concedimus per huius locis uicos et terminos antiquos cum quantum a prestitum ominis est, pro que accepimus de uos VIII.o modios tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Habeatis eas uos firmiter et omnis posteritas uestras in temporibus seculorum. Et siquis tamen quo fierimus non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus ta[m] de propinquis nostris quam de extraneis contra hanc carta ad inrumpendum et nos in concilio defendere uel autorizare uobis non potuerimus aut noluerimus aut uos in uoce nostra pro a uestra tunc constrictus coram iudice uel que illa terra imperauerit alteras tales hereditates uobis restituamus in duplo uel quantum fuerit melioratas et uos illas habeatis firmiter. Facta carta uenditionis notum die II Kalendas Decembris, Era T.a C.a X.v.a VI.a. Nos supradictis Ramirus et Gu[n]zaluo atque Ero uobis Iohanne Gondesind[i]zi et uxo[ri] uestre domna Exemena qui hanc cartam iussimus facere manus nostras robor † † † auimus.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluo Aluitizi ts., — Fafila ts., — Ileuu ts., — Iohanne ts.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Letra traçada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.