Carta uenditionis de Lauadores

Cartulário:

Nº Documento: 
0510
Fólio: 
196v
Data do documento
Ano: 
1098
Mês: 
4
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Christi nomine. Ego Ero Suarizi et uxor mea Adosinda Honoriquizi ideo placuit nobis per bona [pa]cis et uoluntas ut uinderemus ad uobis Cresconius Colimbriensis episcopus hereditate nostra propria que habemus in uilla Lauadores. Habet iacentia ipsa uilla inter Saxo Albo et Castro Petroso discurrente ribulo Febros. Damus ad uobis in ipsa uilla pernominata III.a minus quinta et fuit ipsa hereditate de iermana mea domna Onega uel de parentorum et habiorum meorum. Et accepimus de uos pretio C.a C.a solidos in mulo et denarios tantum nobis bene complacuit et [de] pretio apud [uos] nichil remansit in debitum, ita ut de hodie sciat ipsa hereditate de iuri nostro [ab]rrasa et in uestro iure et dominio sit tradita per suis locis et uicos et terminos antiquos per ubi illa potueritis uel uenire. Habeatis uos illa firmiter et omnes successores uestros qui sedem Colimbriense episcopalem obtinuerit. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc carta uenditionis ad inrumpendum tam nos quam filiis propinquis uel extraneis et eam deuindicare noluerimus que pariemus uobis illa hereditate dublata uel ad succensores uestros et iudicato. Fa[c]ta carta uenditionis die quarto Kalendas Maias, Era M.a C.a trizesima sexta. Ego Erus et uxor mea Adosinda superius nominatus ad uobis Cresconius Colimbriensis episcopus in hanc carta uenditionis manus nostras r † † ouorauimus.
Qui presentes fuerunt: Nunu ts., — Sandinu ts., — Erus ts., — Menendus diaconus ts., — Tello Sesnandiz uidit, — Menendus ts., — Oueco ts., — Erus archidiaconus uidit, — Calama ts., — Garcia archidiaconus uidit, — Petrus Alba ts.
Menendus scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada com de Lauadores, em letra da mesma época, mas de mão diferente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.