Venditionis carta de Sancto Vicente in Alafoen

Cartulário:

Nº Documento: 
0460
Fólio: 
182r-182v
Data do documento
Ano: 
1092
Mês: 
12
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Martinus et Crestaphorum et Susana in Domino Deo eterne, amen. Ideo placui[t] nobis per bone pacis et uoluntas asto animo atque consilio et propria mea uoluntate ut per scriptis facimus ad uobis Iohanne Gundesendiz et uxor sua Exemena carta uendicionis et firmitudinis de hereditate nostra propria quam habemus de habio nostro Christoforum eciam de parentorum nostrorum. Et habet iacencia ipsa hereditate in terra de Alafoeis in loco predicto in uilla que dicent Sancti Vincenti. Dabimus ad uos ipsa hereditate fincta sub una quanta que ibi habuimus pro que accepimus de uos in precio XXV modios tantum ad nobis bene complacuit et de precio apud uos non remansit in debitum. Fictibis petre mobiles uel inmobiles aquis aquarum sesegas molinarum exitum m(b) accessum uel regressum uel quantum que ad ominis a prestis tamen subtus mons territorio Alafoeis discurrente riuulo Vauca. Ite de hodie die uel tempore ipse heredietate de iure nostro abrasa et in uestro iure tradita. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto pro in temporibus seculorum et faciatis de ea que uolueritis. Et siquis tamen quo fierit non credimus et si aliquis homo uenerit uel uenerimus que de iudicio deuendicare non potuerimus aut non quesierimus aut uos in uoce nostra quomodo pariemus nos ad uos ipsa hereditate duplata uel quantum que fuerit meliorata et uobis perpetis abitura. Facta carta uendicionis notum die erit XIIII Kalendas Ianuarias, Era M.a C.a XXX.a. Ego Martinus et frater meus Cristoforum et germana nostra Susana a uobis Iohanne Gondesindiz et ad uestra muliere domna Exemena in hanc cartam uendicionis manus nostras roboramus † † †.
Suarius Ermigiz ts., — Romanus ts., — Godino Floridiz ts., — Menendus Maruaniz ts., — Suarius Menendiz ts., — Gunsaluo Guterriz ts.
Martinus manu mea roborauit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, em letra da mesma época, mas diferente, desde de. — (b) Letra sopontada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.