[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0620
Fólio: 
237v-238r
Data do documento
Ano: 
1099
Mês: 
5
Dia: 
4
Local: 
Roma
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cfr. o documento 619.

Vr(banus) episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto fratri B(ernardo) Toletane Ecclesie archiepiscopo eiusque successoribus, canonice promouendis in perpetuum. Officii nostri uos hortatur auctoritas et que recte statuta sunt stabilire et his que destructa sunt subuenire. Idcirco frater in Christo uenerabilis tuis postulationibus inpertimur assensum ut Toletane metropoli parrochias asscribamus quandoquidem ea que antiquitus ei suberant a sarracenis lacius possidentur. Confirmamus igitur tam tibi quam tuis successoribus in perpetuum et per uos Ecclesie Toletane Complutensem(a) parrochiam cum suis terminis et cetera que hodie quiete Toletana Ecclesia possidet. Episcopales uero sedes has eidem Toletane Ecclesie tamquam metropoli subditas esse sancimus: Ouetum, Legionem, Palenciam. Ceteras que antiquis temporibus Toletane Ecclesie subiacebant, cum cum Omnipotens Deus christianorum iuri restituerit sue dignatione misericordie, ad caput proprium referendas presentis decreti autoritate sancimus. Porro personam tuam propensiori gratia in nostra manu tenendam ita duximus, ita censemus ut solius Romani pontificis iuditio(b) iudicio [fraternitate] eius siqua fuerit causa definiatur. Vestre igitur, karissime frater interest Apostolice Sedis benignitati attentius respondere et eius decreta reuerenda humiliter in omnibus custodire. Siquis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, uicecomes, iudex aut ecclesiastica quelibet secularisue persona hanc nostre co[n]stitutionis sciens paginam contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis, honoris ue(c) sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Rede[m]ptoris Nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine distr[i]cte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iuxta seruantibus sit pax Domini Nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen.
Scriptum per manum P(etri) notarii regionarii et scriniarii sacri palacii.
Datum Rome apud Sanctum Petrum per manum Iohannis Sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis, IIII.o Nonas Maii, indictione VII, Incarnationis Dominice anno M.o VIIII.o monagesimo, pontificatus autem domni Vr(bani) secundi pape XII. Bene ualete.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda, esta palavra foi emendada de Complatensem. — (b) Palavra sopontada. — (c) Sílaba sopontada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.