Venditionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0461
Fólio: 
182v
Data do documento
Ano: 
1100
Mês: 
5
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Izila et uxor mea nomine Gontrede in Domino Deo eterne salutem, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas asto animo et propria nobis accessit uoluntas que ut faceremus ad uobis Didacus Petriz cartula uendicionis sicut et facimus de hereditate nostra propria quam habui ego Golderegodo de mea parentela uel abiorum meorum. Et habet iacencia illa hereditate in uilla quam uocitant Palmaci illo meo quenion que ibi habeo in Ferreiroos, illo meo quinion que ibi habeo in Frauegas, illo meo quenion quenion que habeo in Telliatela, illo meo quenion subtus mons mons(b) Molas, discurrente riuulo Kamia prope litore maris. Damus atque concedimus ad tibi illas hereditates pro que accepimus de uos in precio XII.m modios et de precio apud uos nil remansit in debitum pro dare. Et habeatis uos illas firmiter in uineas, in sautos, in pumares, terras ruptas uel barbaras ad exitum moncium per ubi potueritis inuenire per suis locis uel terminis antiquis, ita ut de hodie die de iure nostro sit abrasa et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Et siquis tamen aliquis homo uenerit uel uenerimus qui hunc factum nostrum ad irrumpere et nos in iudicio deuendicare non potuerimus aut uos in uoce nostra quomodo pariemus ad uos illas duplatas uel tripatas uel quantum ad uobis fuerit meliorata et iudicato ad ille iudice que illa terra iudicauerit. Die erit III.o Kalendas Iunii, Era M.a C.a XXX.a VIII.a. Et ego Izila et Golderegodo ad tibi Diago Petriz in hac cartulam uendicionis manus nostras roboramus † †.
Qui adfuerunt: Pelagio ts., — Frugufa ts., — Eirigu ts., — Pelagio conf., — Goterrre conf., — Martinus presbiter de Sancto Christoforo conf., — Menendo ts.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, mas em letra diferente, com o seguinte: De Palmaz carta. — (b) Palavra sublinhada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.