Carta firmitatis de hereditate de Zopellos uilla in Caambria

Cartulário:

Nº Documento: 
0565
Fólio: 
215v
Data do documento
Ano: 
1109
Mês: 
7
Dia: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Mauricius Colimbriensis sedis episcopus cum meorum clericorum cum cunsensu facio cartam firmitatis tibi Gundisaluo Goterriz de hereditate nostra propria que est in terra Calambria in uilla de Zopellos et Merlanes et fuit de tuo tio Goesteo Eldreueiz qui eam testatus est nostre ecclesie. Omnem illam testationem damus tibi per tale uerbum ut eam tu et qui de te geniti fuerint semper teneant et per omnes annos semper unum modium uel eius pretium Colimbriensi episcopo eiusque canonicis per singulos annos detis. Et si istud debitum sicut iam est diffinitum reddere omni tempore nolueritis et perseueraretis et amonitus nolueritis emendare dicimus ut ea careatis et restituatur supradicte sedi. Et si tu uel tua generatio hoc debitum uolueritis persoluere nulla interposita occasione firmiter eam tenete perenniter. Facta firmitatis carta. VII [I]dus Iuli, Era M.a CX.v VII. Ego M(auricius) Colimbriensis episcopus hoc scriptum confirmo et hoc sign † num facio.
Qui presentes fuerunt: Dominicus armarius conf., — Iohannes presbiter conf., — Menendus Maruani ts., — Bellitus Iustiz ts., — Daniel presbiter, — Gondisaluus prepositus conf., — Frogia abbas conf., — Onoricus Vermudiz ts.
Tellus presbiter scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada na margem esquerda, com letra da época, mas de mão diferente desde de hereditate.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.