Carta uenditionis Castellanos in Caambria

Cartulário:

Nº Documento: 
0561
Fólio: 
214v
Data do documento
Ano: 
1098
Mês: 
4
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Vermudus Dauidz placuit mihi et uxor mea similiter Truli ut uenderemus tibi Ero Pelagi sicut et uendimus nostra ratione de ecclesia Sancti Petri que est fundata in teritorio Calanbrie in uilla Castellanus, habet iacentiam in ripa Camia subtus montem Zibraria. Damus uobis in ecclesia quamtum ibidem abemus mediam minus octauam cum quanto in se obtinet et a prestitum ominis est et accepimus de uobis pretium quod nobis placui unam uaccam tenraria et V solidos de argento et de pretio apud uos nichil remansit. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hac cartam uenditionis ad irrumpendum et nos in iuditio deuendicare uel autorizare noluerimus quam pariemus uobis illam duplatam uel quamtum fuerit melioratam uobis et perpetim abitura. Facta carta uenditionis pridie Kalendas Maias, Era M C XXX VI. Ego Vermudus Dauidz et uxor mea Truilli in hanc carta uenditionis manus nostras rouo—ramus.
Qui presentes fuerint: Suarius Iben Arias ts., — Petrus Viterizi ts., — Arias presbiter ts., — Gonsaluus Menendiz ts.
Erus archidiaconus scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, com letra da época, mas de mão diferente, desde Castellanos.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.