Carta donationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0465
Fólio: 
183v-184r
Data do documento
Ano: 
1092
Mês: 
2
Dia: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Martim Moniz, casado com Elvira Sesnandes, filha de D. Sesnando, sucedeu a este como alvazil de Coimbra; mas pouco tempo esteve à frente do territorium colimbriense, pois Afonso VI nomeou entretanto o conde D. Raimundo para ocupar esse posto. Martim Moniz retirou-se então para Arouca onde nos aparece como governador em 1100. Em 1080 figura já como alvazil de Coimbra (doc. 28), o mesmo sucedendo em 1085 (doc. 14) e em 1088 (docs. 307 e 345). Após a morte de D. Sesnando (1091), aparece com esse título até 1103 (doc. 80) nos docs. 335 (1091), 85, 341, 465 e 609 (1092) e docs. 15 e 41 (1093).

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Ego famulus Dei Martinus Moniz una cum uxore mea Geluira Sesnandiz quia procerum antiquitas mos est patronorum suis aliquod propriis de beneficiis amoris affectu conferre fidelibus in quorum seruicio illarum complacet uoluntatibus idcirco et nos benigne uoluntatis fauore commoti prona mente et propria uoluntate facimus cartam donacionis tibi Iohanni Gondesendiz de loco Sancti Martini in uilla Tauaredi: ad Orientem illa uarzena que sparat cum uilla Tauaredi per illa Penna de Azambugero et inde ferit in illo suuereiro curuo per in directum in illa mamoa; ad Occidentem uilla Alimedi; ad Austrum est locus salinarum iuxta flumen Mondecum; ad Septemtrionem uilla Kiaius. Concedimus tibi in ipsa iam dicta uilla Sancti Martini omnia que ibi obtinuit Cidel Pelagiz in antondo de consule domno Sesnando qui sit beata requies et est in territorio Montis Maioris ad Occidentalem plagam. Habeas tu et possideas ea que tibi damus in ipsa uilla et filii tui et omnis tua progenies post te et facias inde omne quod tibi placuerit iure(b) quieto temporibus seculorum. Si tamen quod fieri non credimus aliquis de propinquis nostris seu de extraneis hoc nostrum factum infringere temptauerit pro sola presumcione de suis propriis facultatibus legali iudicio constrictus aliud tantum tibi conferat quantum a te auferre uoluerit et tu ea semper obtineas. Facta est hec carta donacionis IIII.o Idus Februarii, Era M.a C.a XXX.a. Nos supradicti Martinus Moniz et uxor mea Guluira Sisnandiz cartam istam donacionis quam prona mente fieri iussimus propria manu stabilientes roborauimus facientes hec signa † †.
Belidi Iustiz adfuit, — Mitus Dauid adfuit, — Garcia Pelaiz ts., — Notarius Christoforiz adfuit, — Guterre Menendiz ts., — Petrus ts., — Suarius Adefonsi ts.
Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, em letra da mesma época, mas diferente, do seguinte texto: De Tauaredi. Tauaredi uocabatur antiquitus et postea uocata est Achana quam tenet Gunsaluus Gunsaluiz. Martinus Moniz gener aluazil domni Sesnandi et filia eius domna Eluira. Terminum de Tauaredi per Aimedi. — (b) Palavra emendada de iuri, tendo o e sido escrito em cima do i.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.