Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0466
Fólio: 
184r
Data do documento
Ano: 
1113
Mês: 
9
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 16, or. vis. trans.

In Christi nomine. Ego Brandia Ildisindiz una pariter cum germanas meas Leuuili et Spunili ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas nullisquoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nostra accessit uoluntas ut faceremus uobis domno Iohanni(a) et uxori tue(b) domna Eximina et facimus carta uendicionis de hereditate nostra propria que habemus in terra Alafouan in loco predicto quos uocitant Vilar. Vendimus uobis illa nostra racione integra quantum nos computat inter fratres et heredes cum quantum in se obtinet et ominis a prestitum est per suis terminis et locis antiquis exitum uel regressum per ubi uobis eam potueritis inuenire. Et habuimus illa de auia nostra Sesiginda subtus mons Fuste discurrente riuulo Sur territorio Alaphouei, et accepimus de uobis precio digno XXX.a modios tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nil remansit in debito, ita ut de hodie die siat ipsa hereditate de iuri nostro abrasa et in uestro dominio sedeat tradita atque confirmata. Abeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra temporibus seculorum. Siquis tamen quod fieri non creditis aliquis homo uenerit tam propinquis quam extraneis uel nobis uenerimus contra hanc cartula ad inrumpendum que nobis ad iudicium deuindicare non potuerimus aud noluerimus aud uos in uoce nostra quomodo pariemus ad uobis ad quem uestra uoce pulsauerit ipsa hereditate duplata uel quantum a uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis notum die erit III Kalendas Octobris, Era M.a C.a L.a I.a. Nobis Brandia et Leuuili et Spurili in hanc cartulam uendicionis uobis domino Iohanne et uxor Eximina manus nostras roborauimus † † †.
Qui adfuerunt: Ianardo ts., — Vermudo ts., — Suario ts., — Pelagius ts.
Gunsaluus scripsit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Iohanne, tendo um i sido escrito por cima do e. — (b) Palavra emendada, em momento posterior, de mea, tendo sido escrito por cima desta tue.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.