Testamenti carta de Egas Odoriz de Calambria

Cartulário:

Nº Documento: 
0563
Fólio: 
215r
Data do documento
Ano: 
1133
Mês: 
5
Dia: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Egas Odoriz ad uos domnum episcopum Bernaldum in Deo eterno salutem. Ideo placuit mihi per bonam pacem et uolumtatem(b) ut faceremus uobis cartulam de hereditate mea propria pro remedio anime mee VI.a de Arenas sub montem Zebrario discurrente riuulo Kamia territorio Calambria. Damus uobis ipsam hereditatem per ubi illam potutueritis inuenire cum suis locis et terminis antiquis, exitus et regresus, terris ruptis uel barbasas uel cum quamtum in se a prestitum hominis est ut habeatis illam firmiter. Et siquis eam quod fieri non creditis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam firmitudinis quam uos ad iuditium deuendicare non potuerimus aut uos in uoce nostra non potueritis obturgare quam pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam uel quamtum fuerit meliorata. Facta cartala notus dies quod erit VII Idus Magii, Era M.a C.a LXX.a I.a. Ego Egas Odoriz uobis domno episcopo Bernaldo in hanc cartulam manus nostras robo † † † rauimus.
Qui presentes fuerunt et uiderunt: Vermudus ts., — Pelagius ts., — Menendo ts., — Martinus confirmo.
Petrus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, com letra da época, mas de mão diferente, desde de Egas. — (b) Palavra emendada de uolumtatum.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.