[Carta uenditionis] de casal de Dulcidio in Calambria iuxta Castellanos

Cartulário:

Nº Documento: 
0566
Fólio: 
215v-216r
Data do documento
Ano: 
1102
Mês: 
8
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 8, or. vis. trans.

(a) In Dei cunti potentis nomine. Ego Menendus Gunsaluiz cartula uenditionis facio uobis domno Mauritio episcopo de hereditate mea quam habeo in territorio Calambrie, iuxta uilla Castellanos in casale quod uocitant Dulcidio, de ipso predicto casale nonam integram que mihi euenit in portione de patre meo Gunsaluo Cidiz. Do uobis ipsam hereditatem meam nonam de ipso casale iam dicto pro XII solidos denariorum quos dedisti mihi, tantum bene complacuit et de pretio aput uos nichil remansit in debitum, ita ut de hodie die habeatis uos illam firmiter et omnes successores uestre ecclesie euo perpetuo. Et si forsitam quod fieri non credo aliquis homo uenerit, uenero aut aliquis ex fratribus meis uel propinquis aut extraneis contra hoc factum meum ad irrumpendum quisquis ille fuerit conponat ipsam hereditatem in duplo et super quamtum fuerit melioratum cui damnum intulerit. Facta carta uenditionis, Era M.a C.a X.v.a, XV Kalendas Setembris. Ego Menendus predictus qui hanc cartulam uenditionis facere iussi et sub idoneis testibus inferius nominatim roborare feci uobis Colimbriensi episcopo domno Mauritio sana mente et promta uoluntate uobis hanc cartulam uenditionis mee propria manu confirmo †.
Qui presentes fuerunt: Gonsaluus Menendiz prior Sancte Marie conf., — Domnus Martinus confirmo, — Ranemirus prior Bissiensis conf., — Frogia prior Sene conf., — et omnes canonici Sancte Marie confirmant. — Aluitus Recamondiz ts., — Menendus Gonsaluiz ts., — Egas Pelaiz ts., — Fernando Ioaciniz ts.
Suarius scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.