[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0602
Fólio: 
233r-233v
Data do documento
Ano: 
1120
Mês: 
2
Dia: 
27
Local: 
Valência
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

C) Arq. da Catedral de Compostela, Tumbo B, fl. 251v., cópia do ano 1328.

Calixtus [episcopus] seruus seruorum Dei. Venerabili fratri Didaco Conpostellano episcopo salutem et apostolicam benediccionem. Omnipotenti dispositione mutantur tempora et transferuntur regna, hinc est quod magni quondam nominaciones detritas et depressas exiguas uero quinque legimus exaltatas. Hinc est quod in quibusdam regionibus paganorum tirannidem christiane potencie dignitas conculcauit. In quibusdam iterum christiani nominis potestatem paganorum feritas occupauit sicut et Emeritane ciuitati constat peccatis exigentibus accidisse. Cum N(umantia) inter nobiles Hispaniarum ciuitates et ipsa nobis appareret ita diuina disposicione, mutatis temporibus, Moabitarum siue Maurorum est tradita potestati ut in ea et pontificalis gloria et christiane fidei dignitas deperierit. Ipse quoque sufflaganee ciuitates, exceptis dum taxat duabus Colinbria uidelicet et Salamantica, in quibus adhuc per Dei gratiam episcopalis cathedra perseuerat, eadem tirannide occupante a sua similiter exciderit. Ceterum inmutacione hac nos ex consueta Sedis Apostolice dispensacione iuxta fratrum nostrorum consilium et onori Dei et animarum saluti duximus prouidendum ne aut illis christianorum reliquiis proprii capitis deesset unitas aut tam nobilis ecclesie pontificalis omnino deperierit auctoritas. Ob maiorem igitur Beati Iacobi apostoli reuerenciam, cuius glorioso corpore uestra ecclesia decoratur, et ob precipuam persone tue dileccionem, supplicantibus regina V(rraca) et filio suo rege Ildefonso nepote nostro et fratribus nostris Hugone Portugalensi episcopo ac Poncio Cluniacensi abbate necnon et Laurencio ecclesie uestre canonico, prefate metropolis dignitatem honorabili ac cleri et populi multitudine habundanti a Compostellane sedi, auctore Deo, concedimus eiusque suffraganeos, qui uel modo sedes proprias optinent uel in futurum Domino miserante optinuerint, ubi karissime frater et coepiscope Didace nostrisque successoribus metropolitano iure ordinandos et regendosque subicimus. Et in ciuitatibus illis que proprios olim antistites habuerunt, si cleri et populi multitudo et nota meruerint, episcopos ordinanda liberam uobis concedimus facultatem. Vestra igitur interest ita deinceps Ecclesiam Romanam diligere ita in eius obediencia et fidelitatem persistere ut eius beniuolencia et liberalitate archiepiscopi constituti huius gratia dignitatis inueniamini digniores. Siqua ergo in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita si non satisfaccione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere et de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Obedientibus autem atque seruantibus sit pax Domini Nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen.
Ego Calixtus Romane Ecclesie episcopus.
Datum Valencie per manum Grisogoni Sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IIII.o Kalendas Marcii, indictione XIII, Incarnacionis Dominice anno M.o C.o XX.o, pontificatus autem domni Calixti pape anno II.o.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.