Carta uenditionis de domo de Petro Borba

Cartulário:

Nº Documento: 
0555
Fólio: 
212r
Data do documento
Ano: 
1145
Mês: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Sub Christi nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Menendus Figum tibi Pelagio presbiter Zadoniz de una domo que fuit ex mea parentela et est intus Colimbrie in recurritione Sancte Marie pro pretio quod a te accepi, uidelicet X et VII morabitinos aureos quia tantum mihi et tibi bene conplacuit et de pretio apud te nichil remansit, cuius uero isti [sunt] termini: in Oriente uia puplica; in Occidente domus Iluire; in Aquilone domus Reinaldi; In Affrica similiter domus Reinaldi. Do tibi ipsam domum cum suis parietibus et cum media parte de sua tristega que est inter me et Regnaldum et ipsa domo. Do tibi ipsos parietes qui sibi pertinent, excepta illo pariete qui est inter me et Regnaldum quamtum tenet sua domus est inter me et illum Regnaldum et de ipsa quintana do tibi per ipsas traues in directum prope illam portam. Habeas tu ipsam(b) domum firmiter et omnis posteritas tua et facias de [ea] quicquid tibi placuerit in perpetuum. Et si aliquis homo uenerit qui hoc meum factum irrumpere uoluerit quisquis fuerit non sit ei licitum per ullam asercionem sed pro sola temeritate conponat istum domum tibi duplatam uel quamtum fuerit melioratam et domino patrie aliud tantum. Et si ego in concilio uenero et non potuero illam tibi autorizare aut noluero conponam tibi ipsam domum duplatam uel quantum fuerit melioratam. Facta carta uenditionis mense Iunii, Era M C LXXX III. Ego supranominatus qui hanc cartam iussi facere uenditionis manu mea hec signa faci † o.
Qui presentes fuerunt: Iohannes Martiniz ts., — Martinus Almaten ts., — Petrus Venegas ts., — Arias Gato ts., — Martinus Ioussame ts., — Iohannes Martiniz ts.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada na margem direita, com letra da época mas de mão diferente, desde de. — (b) Palavra emendada de ipsum.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.