[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0606
Fólio: 
234r-234v
Data do documento
Ano: 
1116
Mês: 
4
Dia: 
12
Local: 
Alba
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 3, cóp. séc. XII.

Paschalis episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri Nugonem Portugalensis episcopo salutem et apostolicam benediccionem. Apostolice Sedis, cui licet indigni largiente Domino presidemus, sollicitudo nos admonet destitutis ecclesiis curam restitucionis inpendere. Vnde nimirum pro restitucione quondam Colinbriensis ecclesie Lamecum episcopalem priscis temporibus sedem Colinbriensi episcopo nos commisse meminimus donec eadem Colinbriensis restitueretur ecclesia. Nunc itaque, quoniam largiente Domino Colinbriensis ecclesia et parrochie finibus aucta et cleri ac populi multitudinem consequta est, equum duximus eandem sedem Lameci cum finibus suis Portugalensi ecclesie ad restitucionis subsidium adicere et unire, que multis retro temporibus destructa et desolata nunc, opitulante Dei gratia, per industriam tuam et religionem, karissime frater Hugo et coepiscope, restauratur. Ipsam igitur cathedre condam episcopalis ecclesiam Lamecum cum parrochie sue finibus tue, karissime frater et coepiscope Hugo, tuorumque successorum prouisioni cureque committimus donec disponente Domino, Portugalensis ecclesia stuatui suo restituatur aut ipse Lameci locus in status sui columen reductus cardinalem recipere mereatur episcopum. Siqua igitur ecclesiastica secularisue persona contra huius institucionis decretum uenire temptauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat et sacratissimo corpore Domini Nostri Ihesu Christi aliena fiat. Cunctis autem seruantibus sit pax eiusdem Redemptoris Nostri Ihesu Christi. Amen. Amen. Amen. Datum Albe per manum Iohannis diaconus ac bibliotecarii, II Idus Aprilis, indictione XI.a, Incarnacionis Dominice anno M.o C.o XVI.o.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.