Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0476
Fólio: 
187r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
11
Nota: 

Por erro do copista, o documento tem a data de Outubro mense Octubris; o original, porém, e o documento 223 deste Livro Preto estão datados de Novembro mense Novembris.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 42, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 223 (= Cópia B).

In Dei nomine. Ego, Randu Baltariz, uobis, domno Iohanne Gundesendici, et uxor tua, Exemena, in Domino Deo eterna salutem, amen. Et ideo placui mihi, per bona pacis et uoluntas, nullis quoque gentis imperio nec suadentis articulo, sed propria nobis accessi uoluntas, ut faceremus cartula uendicionis, sicut et facimus, de hereditate nostra propria, que habemus de subiectionem parentorum nostrorum uel de auiorum meorum. Et habe ipsa hereditate iacencia in loco predicto Pennafiel, subtus mons Magaio, discurrente ribulo Sur. Damus atque concedimus uobis illas uillas supernominatas Spuimir et Orral et Sala et Lagenosa et Amaral de nostro pater quinion, medietate, quomodo sparte de Sancto Martino, et fer in termino de Folatela, et inde in Macanera. Do uobis meo quenione ad integro, ubi illas uillas potueritis inuenire, per suis terminis locis antiquis, pro que accepimus de uobis precium, que ad me bene complacui, IIII solidos: tantum mihi bene complacui et de precium apud uos nichil remansit in debitum pro dare. Et siquis, tamen, quesierit uir aut mulier, de propinquis aut de extraneis, uel ego uir uenero qui hoc meum factum irrumpere temptauerit, et ego, Randu, in concilio deuindicare uel auctorizare non potuero aut noluero, tunc, constrictus legali iudicio, duplatis supradictis hereditates uobis reddam, et de meis propriis facultatibus; et uos semper eas obtineatis in pace. Facta uendicionis carta mense Octubris, Era M C X.v VI. Et ego, supradictus Randu, qui hanc cartam iussi facere, cum propria manu mea roboraui †.
Qui uiderunt et audierunt: Egas ts., — Vermudu ts., — Gunsaluo, — Garcias ts.
Sesnandus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.