Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0489
Fólio: 
190r-190v
Data do documento
Ano: 
1109
Mês: 
11
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 4, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Eldonza Ermegildiz una cum uiro meo Florenzo ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut faceremus uobis Iohanne Gundesindiz et uxor tua Eximena sicut et facimus carta uenditionis de hereditate nostra propria que habemus de supceptione auiorum nostrorum et genitori mea Ermentruia et habet iacencia in Villa Couas suptus mons Fuste discurrete riuulo Pauia territorio Pennafidel. Damus uobis in ipsa uilla iam supradicta de ipsa casale de Sisdaldo III.a integra et alia uinenea in ille casale de Vermudo Cidiz totum in giro per suis locis et uigos et terminos antiquos per ubi illa potueritis inuenire cum omnes suas prestationes que in se obtinet et a prestitum hominis est. Et accepimus de uos in pretio VII.a methcales tantum nobis bene complacuit et de pretio apud uos nichil remansit in debito, ita ut de hodie die sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et in uestro iure sit tradita adque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam ad inrumpendum et nos ad concilio noluerimus auctorgare uel auindicare post uestra parte aut uos in uoce nostra que pariemus uobis ipse hereditate dublata uel quantum uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habtura. Facta carta uenditionis notum die erit XIII Kalendas Decembris, Era T.a C.a X.v. VII.a. Eldonza et uiro meo Florenzo ad uobis Iohanne Gundesindiz et uxor uestra Eximenea in hanc carta uenditionis manus nostras r † † ouorauimus.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluo ts., — Petrus ts., — Martinus ts., — Iohanne ts.
Pelagio scripsit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.