Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0467
Fólio: 
184r-184v
Data do documento
Ano: 
1107
Mês: 
6
Dia: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 32, or . vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. g., cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 229 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego Adosinda prolix(a) in Domino Deo eterna salutem, amen. Ideo placuit mihi per bona pacis et uoluntas nullisquoque gentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescitis metum sed propria mihi accessit uoluntas ut facere uobis Iohanne Gundesindiz et uxori uestra Eximenea sicut et facio cartula uendicionis de hereditate mea propria que habeo de subleciectione auiorum meorum et genitori mea Columba. Et habet et habet(b) iacencia in uilla Iben Ordonis subtus mons Fuste discurrente ribulo Sur et Barroso que discurrent ad Vauga territorio Alafoen. Do uobis in ipsa uilla supernominata mea racione ad integro quantum que ibi habeo uel quantum me computa inter fratres uel heredes per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illa potueritis inuenire cum omnes suas [prestationes] que in se obtinet que ad prestitum ominis est pro precio que accepi de uos LXXX.a methcales(c) tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debito, ita ut de hodie die sit ipsa hereditas de iuri meo abrasa et in uestro tradita atque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen quo fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartula ad inrumpendum et nos ad concilio noluerimus auctorgare uel auindicare post uestra parte aud uos in uoce nostra quomodo pariet uobis ipsa hereditate duplata uel quantum uobis fuerit meliorata et uobis perpetum habitura. Facta carta uendicionis notum die erit IIII Nonas Iunii, Era M.a C.a X.v.a V.a. Ego Adosinda ad uobis Iohanne Gundesendiz et uxori uestra Eximena in hanc cartula uendicionis manu mea roborau † i.
Qui presentes fuerunt: Diago Iben Egas quos uidi, — Ansitu Notariz quos uidi, — Pelagius Cidiz quos uidi, — Arias ts., — Saluador ts., — Euseuio ts., — Suario ts.
Pelagius notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de plolix. — (b) Reclamo da fl. anterior. — (c). Mls no manuscrito.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.