Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0475
Fólio: 
186v-187r
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
12
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 26, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 231 (= Cópia B).

In Dei nomine. Ego, Monio, prolix Arias, et germana mea, Eldora, in Domino Deo eterna, amen. Ideo placuit mihi, per bona pacis et uoluntas, nullis quoque gentis imperio, nec suadentis articulo, nec pertimescitis metum, sed propria nobis accessit uoluntas, ut faceremus uobis, domino Iohanni Gundesindiz, et uxor uestra, Exemena, sicut et facimus, cartula uendicionis de hereditate nostra propria, que habemus de subiectione auiorum nostrorum. Et habet iacencia in uilla Iben Ordonis, subtus mons Fuste, discurrente ribulo ad Vauga, in territorio Alafohen. Damus uobis ipsa uilla supernominata, de hereditate qui fuit de Arias Rekarediz, IIII.a parte integra, per suis locis et uicos et terminos antiquos per hubi illa potueritis inuenire, cum omnes suas prestaciones que in se obtinet que ad prestitum ominis est, pro que accepimus de uos, in precio, XXIIII solidos: tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Ita ut, de hodie die et tempore, sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa, et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra, iuri quieto, temporibus seculorum. Et siquis, tamen, quo fieri non creditis, et aliquis homo uenerit, uel uenerimus, aurtorgare, post uestra parte contra hanc cartula ad irrumpendum, et nos ad concilio noluerimus auctorgare uel auindigare aut uos in uoce nostra, quomodo pariemus uobis ipsa hereditate uel quantum fuerit meliorata, et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis notum die erit IIII Kalendas Ianu[a]rias, Era M C X.v II.a. Ego, Monio et Eldora ad uos, domno Iohanne et uxori tue, Exemena, in hanc cartula uendicionis, manus nostras roboramus † †.
Qui preses fuerunt: Eusebio ts., — Suarius ts., — Menendus ts.
Pelagius notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.