Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0469
Fólio: 
185r
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
6
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 2, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. c, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 225 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego, Addaulfo, et uxori mea, Goisenda, Ansar, et uxori mea, Senior. Ideo, placui nobis, per bona pacis et uoluntas, ut faceremus ad uos, Iohanne Gundesendici, et uxori uestra, Exemena, sicut et facimus, cartulam uendicionis de hereditate nostra propria, que habemus in uilla quam uocitant Sancta Cruce, in loco predicto casal que dicent Villa Noua, subtus montis Fuste, in territorio Alafoen, discurrente riuulo Barroso. Et habuimus ipsa hereditate de comparadea, quam comparauimus de dona Maria et de Garsea Gutinetz et de Iusto Alfonso et de lores heredes. Damus uobis illa atque concedimus, cum omni suas prestaciones qui in se obtinet qui ad prestitum est hominis, per suis locis et uigos et terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire. Et accepimus de uos, in precio, LXX.a solidos: tantum nobis et uobis bene complacuit et de precium apud uos nichil remansit in debitum. Ita ut, de hodie die tempore, seiat ipsa hereditate de iure nostro abrasa, et in uestro iure uel dominio sit tradita adque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra, iuri quieto, temporibus seculorum. Siquis, tamen, non creditis, aliquis omo uenerit, uel uenerimus contra hanc cartula ad inrumpendum, et nobis in concilio noluerimus aduendigar aut autorgar, post uestra parte aut nos in uoce nostra, comodo pariemus ad uobis ipsa hereditate duplata, uel quantum fuerit ad uos meliorata; et uobis perpetim abitura. Facta carta uendicionis notum die erit VIII Idus Iunii, Era M.a C.a XXX.a VIIII. Ego, Addaulfo et Ansur, una cum uxores nostras, iam supernominatas, in hanc cartulam uendicionis notum die erit octo Idus Iunii, quando roboramus et hec signa feci † † mus.
Cidi ts., — Afonsus ts., — Suarius ts., — Rodrigo ts., — Suarius ts., — Didacus Ibin Egas ts.
Menendus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.