Carta uenditionis de Palmaz

Cartulário:

Nº Documento: 
0480
Fólio: 
188r
Data do documento
Ano: 
1098
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine et gratia. Ego Didacus Vestremiriz in Domino Deo et eterna salute, amen. Ideo placuit mihi per bona pacis et uoluntas nulloquoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit uoluntas ut facerem ad uobis Iohanne Gosendiz et ad uxore uestra Exemena cartula uendicionis sicut et feci de hereditate mea propria quam habui de auiorum meorum in uilla quam uocitant Palmazes quinta integram partem cum suis terminis uel locis antiquis, terras arrotas uel barrios, petras mobiles uel fictibilis, sesegas molinarum cum suos exitos per ubi potueritis inuenire. Et habet iacencia ipsa hereditate inter uilla de Auranca et alia parte Colegidi subtus mons Balastario discurrente flumen Camia territorio Portugalensis ciu[i]tas Sancta Maria, pro que accepi de uobis in precio C et XX solidos. Et ego Iohannes saccaui iste homo de grande prisione quia tanto mihi bene complacuit et uos dedistis mihi et ego accepi et de precio apud uos nichil remansit in debitum pro dare mihi. Et de hodie die uel tempore sedeat de iuri meo abrasa et in iuri uestro sit tradita uel confirmata. Habeatis uos eam firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto. Et si his qui tamen quo fieri non credimus aut aliquis homo uenerit uel uenerimus tam de propinquis quam de extraneis qui hoc meum factum irrumpere uoluerit et nos in concilio non potuerimus deuin[di]care in uestra uoce pariem uobis ipsa hereditate duplata uel tripata uel quantum ad uos fuerit meliorata. Ego Didacus Vestremiriz ad uos Iohanne Gundesindiz et ad uxore uestra Exemena in hac carta uendicionis coram testes idoneos ad roborandum tradidi et cum propria manu mea hec signa fec † i. Era M C XXX.a VI.a.
Qui preses fuerunt: Tedom ts., — Menendo ts., — Fernando ts., — Rodrigo ts., — Petrus ts., — Sueiro conf., — Didacus conf.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, em letra da mesma época, mas diferente: De Palmaz.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.