[Carta uenditionis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0487
Fólio: 
189v-190r
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
6
Dia: 
6
Nota: 

Por erro, o copista substituiu o mês de Iunii por Iulii.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 3, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. h, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 230 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego, Visterla. Ideo placuit mihi, per bona pacis et uoluntas, ut faceremus ad uobis, Iohanne Gundesindiz, et uxori uestra, Exemena, sicut et facimus, carta uenditionis de hereditate mea, que habeo in uilla quos uocidant Iban Ordonis, subtus montis Fuste, territorio Alaphoen, discurrente ribulo Baroso. Et abuit ipsa hereditate de auiorum meorum et mater mea, Gutina. Damus uobis illa adque concedimus, cum omni suas prestationis quantas qui in se obtinet, qui ad prestitum ominis est, per uius locis et uicos et terminos antigos per ubi illa potueritis inuenire. Et accepimus de uos, in precio, X.v solidos: tantum ad nobis bene complacuit et de precio apud uos nihil remansit in deuito, et odie die et tempore, siat ipsa hereditas de iure meo abrasa, et in uso iure tradita, translata adque confirmata. Abeatis uobis illa firmiter et omnis posteritas uestra, iuri quieto, temporibus seculorum. Et siquis, tamen, quod fierit non credidis, et aliquis homo uene[rit] uel uenerimus, contra hanc cartam ad inrumpendum, et nobis in co[n]cilio noluerimus aduendicar aut auturgar, post uestra parte aut uos in uoce nostra, comodo pariemus ad uobis ipsa hereditate duplata uel quantum ad uobis fuerit meliorata, et uobis perpetim auitura. Facta karta uenditionis notum die erit VIII.o Idus Iulii, Era M.a C.a XXX.a VIIII. Vistella, ad uobis, Iohanne Gundisindiz, et uxori uestra, Eximena, in hanc carta uenditionis, manu mea r † ouoro.
Qui presentes fuerunt: Roderigo ts., — Arias ts., — Iohanne ts., — Ansito ts., — Suario ts., — Menendo ts.
Didago Ibin Egas notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.