Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0488
Fólio: 
190r
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
7
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 15, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. b, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 224 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego, Olidi, una cum mea subrina, Gudina Leouegildiz. Placuit nobis, per bona pacis et uoluntas, nullis quoque gentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescitis metum, se[d] propria nobis accessit uolu[n]tas, ut faceremus uobis, domno Iohanne Gundesindiz, et uxor uestra, domna Exemena, sicut et facimus, carta uenditionis de hereditates nostras proprias, que habemus de auiorum nostrorum, siue et de comparadela quos comparauit ego, Olidi, de Argilo. Et habent iacencia in uillas pernominatas Sekeiros et in Notar et in Rodoriz, subtus mons Fuste, discurrente ribulo Pauia, terridorio Pennafidel. Damus uobis in ipsas uillas iam ditas III.a integra; damus adque concedimus, per huius locis et uigos et terminos antiquos per hubi illas potueritis inuenire, cum omnes suas prestationes que in se obtinet, que ad prestitum ominis est, pro que accepimus de uos, in precio, XXXI.o methcales: tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in deuito. Ita ut, de odie die et tempore, sit hereditas de iuri nostro abrasa et in uestro iure sit tradita adque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra, iuri quieto, temporibus seculorum. Et siquis, tamen, quo fierimus no[n] creditis, et aliquis homo uenerit, uel uenerimus, contra hanc cartam ad inrumpendum, et nos ad concilio noluerimus auctorgare, post uestra parte aut uos in uoce nostra, quomodo pariemus uobis ipsa hereditate dublata, uel quantum uobis meliorata; et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis notum die erit IIII.o Nonas Iullii, Era M.a C.a X.v I.a. Ego, Olidi, et Gudina, ad uobis, domno Iohanne, et uxor uestra, domna Exemena, in hanc cartam ue[n]dicionis manus nostras r † † ouorauimus.
Qui presentes fuerunt: Rodrigu ts., — Cidi ts., — Cresconio ts., — Iohanne ts.
Pelagio titulauit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.