Carta uenditionis de Palmaz

Cartulário:

Nº Documento: 
0491
Fólio: 
190v-191r
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
10
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Didago Petriz et uxor mea nomine Matrona in Domino Deo eterno salute, amen. Ideo placui nobis per bona pacis et uoluntas nulloquoque gentis inperio nec suade[n]tis articulo neque pertimescitis metu se[d] propria nobis adcessit uoluntas ut faceremus ad uobis Iohanne Gondesindiz et uxori uestre Eximene(b) Froyaz cartam uenditionis sicut facimus de hereditates nostras proprias que habemus de parentorum nostrorum uel de auiorum nostrorum de uillas quas(c) uocitant Palmaz et uilla Fererius et Teladela et Laneses quantum portio est nostra inter frater et eredes. Damus et concedimus a uos illas per ubi uos illas potueritis inuenire per locis et terminis antiquis, exitus uel regressum cum quantum a prestitum hominis est uel se obstinet. Et abent iace[n]cias riba Camia descurentes uel Vauga territorio Sancta Maria et de alia parte Marnele teritorio(d) Colinbriensis et subtus montes Molas. Damus ad uos ipsas uilas pro precio aderato XXX modios uel canatos tantum a nobis bene complacuit. Vos dedistis et nos accepimus et de pretio aput uos nichil remansit uel debito pro dare, ita de odie die si[nt] ipsas hereditates de iurio nostro abrasa et iurio uestro sint traditas et confirmadas. Abeatis uos illas firmiter et omnis posteritas uestras iuri quieto temporibus seculorum et que uolueritis de illa semper facite. Et siquis tamen quod fideri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus tan propinquis quam extraneis contra hanc cartam uenditionis ad inru[m]pere uolueri it nos uel(e) concilio noluerimus auturgare uel diuindicare pro uestra parte quodmodo pariamus a uos ipsas hereditates dublatas in ipso loco aut quantum ad uos fuerit meliorata et iudici iudicatum. Facta carta uenditionis IIII.o Kalendas Noueuebrias, Era M.a C.a XXX VIIII.a. Didago et Matrona a tibi Iohanne et uxor Exemena in hanc carta uenditionis cum manus nostras r † † ouoramus.
Qui testes fuerunt: Goesteo ts., — Stephano ts., — Eita ts., — Suario ts., — Didago ts.
Sisnando notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada desde de, em letra da mesma época, mas mão diferente, repetindo Palmaz, na margem esquerda do documento. — (b) Emendadas em momento posterior de uxor uestra Eximena. — (c) Emendado de qui em momento posterior. — (d) Emendado de teretorio em momento posterior. — (e) Sic por in. A confusão de in por uel é habitual no Livro Preto devido à semelhança que as duas abreviaturas têm na letra visigótica de transição.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.