Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0500
Fólio: 
193v-194r
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
2
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 23, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 493 (= Cópia B).

In Dei nomine. Ego Branderigu Cidici et uxor sua Eldonza Aurizi et Trando et Pelagio Lacarizi et uxor sua Eugenia in Domino Deo eterna salute, amen. Ideo placuit nobis expontanea nostra uolumptate ut faceremus uobis don Iohanne Gondesindiz et uxor sua Exemena carta uenditionis et firmitatis de hereditate nostra propria que habemus in uillas quos uocitant Caualion septima integra et in Sala tanta heredi[ta]te quantum dedit uobis Vermudo atque Iohanne medietate integra in Lagenellas et in Oural alio tantum et de Espolemir alio tantum et de Mazanaria suos quiniones subtus mons Magaio discurrente riuulos inter Pauia et Vauga territorio Visiens[e]. Et habent iacentia ipsas supradictas hereditates in lo[co] predicto ubi dicent des Caualion usque in Mazanaria. Concedo uobis per ubi illa potueritis inuenire per suis terminis et locis antiquis cum quantum a prestitum ominis in ea uidetur sicut domus cum intrinsecus suis et omnia genera arborum tam fructuosas, petras mobiles uel inmobiles aquis aquarum uel sessigas molinarum exitus moncium et regressum omnium. Ipsa integra hereditate uobis concedimus, pro que accepimus de uos in pretio XXV solidos tantum nobis bene complacuit et de pretio apud uos nihil remansit in debitum ita ut(a) de hodie die sit de iuri nostro abrasa et in uestro adtradita uel confirmata. Habeatis uobis illam firmiter pro in temporibus seculorum et omnis posteritas uestras. Siquis tamen quod fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc factum nostrum ad inrumpendum que nos in concilio deuindicare uel autorizare non potu[e]rimus uobis ipsa hereditate duplata uel tripata et quantum fuerit meliorata et uos perpetim habi[tu]ra. Facta carta uenditionis notum die II.o Kalendas Martii, Era T.a C.a X.v.a II.a. Ego Branderigu et Eldoza et Pelagio e(b) Lacariz et Eugenia manus nostras r † † † † oborauimus.

Aparato: 

(a) Palavra sopontada. — (b) Letra traçada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.