Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0493
Fólio: 
191v
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
2
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 23, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 500 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego famulus dei Branderigu Cidici et uxor sua Eldonza, Rando Auriz, Pelagio Lacariz et uxor sua Eogenia in Domino Deo eterne salute, amen. In Deo placuit nobis expontanea mea uoluntate ut faceremus ad uobis Iohanne Gondesindiz et uxor sua conomento dona Exemena carta uenditionis et firm[it]atis de hereditate nostra propria que habemus in uillas quos uoc[i]tant Kauallon VIII.a integra et Sala tanta hereditate quantum dedit Iohanne et Vermulo medi[et]ate ueltegra in Laginellas et in Aural alio tantum et de Esponemir alio tantum et de Macanaria suos quiniones subtus mons Magalo discurente ribulos inter Pauia et Vauga territorio Visiense. Et abet iacencia ipsa hereditate in loco predicto ubi dicent des Caualion ase in Macanaria. Concedo uobis ipsa hereditate integra ubique illa potueritis inuenire per suis terminis et locis antiquis cum quantum a prestitum ominis in ea uidetur siue domus cum forinsecus suis et omnia genera arborum(a) tam fructuosas, petras mouiles uel mouiles aquis aquarum uel sesicas molinarr exitus moncium et regressum omnium. Ipsa hereditate integra uobis [c]o[n]cedo pro que accepimus de uos in pretio XXX.a I solidos tantum a nobis bene complacuit, ita ut ex presenti tue et tempore si ipsa hereditate de iuri meo abrasa et uobis tradita adque confirmata et quod de ea facere uolueritis facere liuera in Dei nomine abeatis potestatem. Siquis tamen quod fieri non credo aliquis homo uenera uel uenerimus contra hanc factum nostrum ad inrumpendum que ega iudicio deuindicare non poterimus post parte uestra aut uos in mea uoce qui parie a uobis ipsa hereditate daplata uel tripata aut quantum fuerit meliorata et uos perpetim habere. Facta carta uenditionis et firmitudinis notum die eri[t] et II Kalendas Marcii, Era M.a C.a X.v II.a. Branderigu et Eldonza et Pelagio Lacarici et Eugenia Rando a uobis don Iohanne et dona Exemena in hanc carta manu mea r † † † † ouoramus.
Qui presentes fuerunt: Pelagio ts., — Louegildu ts., — Gundulfu ts., — Aluitu ts.
Petrus notuit.

Aparato: 

(a) Emendade de alborum em momento posterior.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.