Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0546
Fólio: 
209v-210r
Data do documento
Ano: 
1101
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Sebastianus et uxor mea Arhalda placuit nobis per bonam pacem et uoluntatem ut faceremus ad seniorem nostrum episcopum domnum Mauritium cartulam uenditionis p[er] manum de domno Frogia de hereditate nostra propria quam habuimus de apresione(a). Vendidimus illam pro qua accepimus de illo in pretio I.m caualum bonum et XXX solidos tamtum nobis quam(b) bene conplacuit et aput illum nichil remansit in debitum. Donamus uobis illas casas et uineas et cubas ut habeatis uos illas et faciatis de illis que uolueritis tam uendere quam donare quam habere. Et si aliquis homo uenerit qui istum nostrum factum irrumpere uoluerit tam propinquis quam extraneis uel(c) primis sedeat excumunicatus et maledictus et non habeat participium nisi cum Iuda traditore in eterna damnatione et postea qua[n]tum petierit tantum duplet et aliud tantum in iudicato. Facta carta uenditionis Era M C XXXVIIII. Ego Sebastianus et uxor mea Arnalda in hec cartula uenditionis manus nostras robora † † uimus.
Qui presentes fuerunt: Gundisaluus Seseriguiz confi., — habbas domnus Frogia conf., — habbas domnus Pelagius(d) conf., — Arias ts., — Veilla ts., — Godestefredus testis., — Ennego ts.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de pretione, entrelinhando o a e o si . — (b) Palavra sublinhada que significa estar eliminada. — (c) Cfr. o documento 491. — (d) Palavra emendada de Pelagio.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.